# De chirurgia 94.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 94.1 to 94.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/94.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/94.1

Cap. IIII. MLCERIS cuiusque suae sunt propriae notae, quibus unum ab altero distinguitur. Hae autem ex singuiorum definitionibus petendae sunt. Quocirca praecipuarum suprà memoratarum differentiarum breuissimas definitiones hîc obiter recensere operae pretium esse duximus. Quod dum facimus, non tam uerba, quàm rem ipsam lectorem spectare uolumus. Malui mus enim communibus, & ab omnibus chirurgiae professoribus iamdudum receptis uti definitionibus, licet aliquando rudibus, plebeis, & non ita elegantib. quam rei per se satis obscurae, uerborum lenocinijs, & tersiore stylo tenebras offundere: crassam tamen illam & supinam barbariem, quantum nobis licuit, ubique deuitauimus. Ergo ut semel dicamus, ulcus uirulentum est, in quo uirus, hoc est, tenue quoddam ac liquidum excrementum, quod saniem propriè Latinis appellari diximus, citra erosionem abundat. Alio nomine saniosum dicitur. Vicus quod sua Vicus corrosi uum siue arro malignitate siue malitia, parti quam iam occupauit, erodendo atque interdum edens. scharam (quam acris mordaxque succus ad ipsum confluens excitat) gignendo ma ius atque amplius indies efficitur, corrosiuum siue arrodens nominatur. Quòd si eius malitia adeò crescat, ut non modò ulceratas atque corruptas carnes, sed etiam Vicus depascens. sanas absumat depopuleturque, ulcus iam depascens appellabitur. Graeci omnes Nome. medici νομὴν hunc affectum, Galeno etiam teste nominant, propterea quod per gere pascendo id uitium ab aegris particulis ad eas, quae integrae sint, soleat, atque Phagedaena. harum semper aliquid aegris adijcere. Cuius species est phagedaena, ambulati uum ulcus appellant, quod huc atque illuc serpendo, cutim ac subiectam carnem, sed extimam tantùm ac superficialem depascitur, ac rodit. Nunquam enim eiusmodi ulcus in penitiora penetrat: quò fit, ut ulcus in summo residens, minimè autem profundum, dici meritò debeat. Vicus sordidum est Galeno, quod cras Vicus sordidum siore illo, ac uiscoso scatet recremento, quod sordem appellauimus, Graeci rhyLanfrancus paron uocant. Recentiores uerò aliter definiunt, nempe quòd crustas aliqua sic definit. habet crassas, seu (ut loquuntur) grossas, aut carnem aliquam mollem, crassam & Vicus putrisuperfluam. Vicus putre siue putridum dicitur, ex quo uapor aliquis graueolens dum.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
