# De chirurgia 95.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 95.1 to 95.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/95.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/95.1

Sed hoc discrimen habent, quòd haec minori, illa (quòd humidiora sint) maiori desiccatione indigent. Verùm enimuerò ulceris, quod cum alio affectu coniunctum est, cuius uidelicet praecedere curationem oportet, eius curatio, ut ulceris solius non est: sed prior illius affectus, secunda ulceris. Nam siue phlegmone quaepiam, siue ery sipelas, siue tumor is qui oedema dicitur, siue nigritia, siue ecchymosis ulceratam carnem obsederit, primùm molienda eius curatio est. Quòd si ualentior aliqua intemperies (quae imbecillitatis affectae partis causa esse solet) exulceratae carni adsit, huic nimirum primo medendum erit. Vbi autem intemperiei affectum iam sanaueris, exulcerationis postea affectum sanabis. Ita quoque & uarices, qui saepe supra exulceratum locum sunt, prius sanabimus, ut deinde mox ulcus sanemus. Caeterùm nulla harum curationum (inquit Galenus) ipsius est ulceris, sed alterius cuiusquam affectus, qui ulcus uel gignit uel certè fouet. Porrò duplex in eiusmodi cum ulcere complicatis dispositionibus consilium est ipsi Galeno libro quarto methodi medendi: nempe ut uel eiusmodi affectus è corpore prorsus eximas, uel incommodum quod inferunt, uincas. Verùm hoc (inquit) ubi exiguus planè affectus est, fieri licet: ubi magnus est, duci ad cicatricem ulcus prius non poterit, quàm illi affectui remedium attuleris. Talium igitur ulcerum quae sic cum alijs affectibus complexa sunt, quatuor sunt particulares curandi inten tiones. Prima uitae rationem, sanandis eiusmodi ulceribus accommodam praescribit. Secunda materiam antecedentem, auertit & intercipit. Tertia symptomata siue accidentia, & dispositiones quae cum ulceribus complicantur, corrigit & summouet. Quarta correctis & profligatis ijs dispositionibus, quibus ulcera complicantur, ea more uulnerum concauorum sanorum praecipit. Caeterùm primam & secundam intentionem assequimur, humores copia aut praua qualitate noxios, quibus laborantis corpus scatet, quique in partem ulceratam influunt, tum corrigendo, tum uacuando & auertendo, fluxionemque ipsam intercipiendo. Porrò auxilia quibus commodè succorum abundantiam, & uitium tollimus, corrigimus atque auertimus, sunt uenae sectio, purgatio, pro ba uictus ratio, cauterium, uomitio, & id genus alia. Fluxiones uerò intercipimus ligaturis, perfusionibus, & epithematis: item unguentis ex bolo Armena, atque alijs refrigerantibus & astringentibus, de quibus in sermone de tumoribus praeter naturam abundè dictum est.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
