Latin
96.1 to 96.3
Conrad Gessner, De chirurgia 96.1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
At imbecillitas quidem partis, "propter quam plus iusto succorum illi influit, omnino ab intemperie prouenit, "non tamen ab omni. Eoque fit, ut exulcerata caro nonnunquam intemperata tan „tum sit, non autem imbecilla, nonnunquam utrunque, &intemperata, &imbecilla. Quippe imbecillitatis affectae partis, ualentior intemperies causa est. Quo modo autem curari debeat illa dsycrasia siue intemperies, mox in sequentibus dicemus. Caeterùm qua ratione, quibusue modis fluxiones, quae uel à toto corpore, uel à membro quopiam in particulam ulcere laborantem irruunt, intercipere atque auertere oporteat, supra in tractatu de tumoribus praeter naturam abundè dictum est. Quare ne eadem identidem ubique repetamus ex eo loco, quę ad rem praesentem attinent, requirenda erunt. Tertia intentio, quae symptomata &dispositiones quae cum ulcere complicantur, corrigit ac summouet: perficitur prout cuiusque symptomatis, &affectus cum ulcere complicati natura requirit ac desyderat. Porrò (si Galenum sequimur) tradenda est medendi methodus, non omnium simul, sed cuiusque seorsum. Itaque Galenum ipsum imitantes, exordium sumamus ab intemperie, quae cum ulcere complicatur, corrigenda, de qua ad hunc modum scribit libro de morbis methodo curandis quarto. Vlceris dyscrati, id est, cum intemperie iuncti, curatio. Cap. VII. ARNIS intemperies si squalens siccaque uidetur, aqua temperata fo uens humectansque corriges. Quoties autem eo remedio uteris, esto tibi perfusionis humectationisque meta, ut cum primum rubescit attolliturque particulę moles, tum desinas. Quippe si ultrà perfundas quod „attraxisti, id euocabis. Itaque nihil profeceris. Quinetiam medicamentorum hu"mectandi facultas plenior esto, quàm ut in sana carne praeceptum est. Si uerò hu „midior, quàm pro naturali habitu caro fuerit, contraria ratio ineunda est: ac me „dicamentorum facultas ad siccius transferenda: aqua uerò nullatenus admouen"da. Imò si lauandum ulcus uidetur, uinum aut posca, aut decoctum austerae cuius"piam herbae praeparandum.