# De chirurgia 98-2

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/98-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/98-2

Cap. XIII. De verminoso vlcere. TVERMES qui ulceribus procreantur arceas, primum quidem est, ut humiditatem putredinemque eorum opificem, tollas. Itaque uermes in ulceribus exortos interficiunt, & putredinem simul auferunt, suc cus & decoctum absynthij & agrimoniae, uel centaurij, uel marrubij: calamenthi quoque officinarum (quod primum genus est calaminthae Diosco. succus, iugiter instillatus, atque id genus multa, quae etiam aurium uermes enecant. Priuatim autem ad uermes qui ulcera infestant, commendatur Archigeni & The odoro medicamentum, quod recipit cerusae & polij parem mensuram, cum pice liquida illitum. Conducit etiam magnopere linamentum saliua ieiuni hominis illitum & applicatum. Hoc uermes etiam in auribus perimit, & concolores cicatrices reddit, ut testatur Aetius. Vlceris dirupti, & cum oßis corruptione complicati, curatio. Cap. XIIII. LCERVM nonnulla cicatrice obducta, postea tempore haud ita multo interiecto, denuò inflammatione tentantur, rursumque sua spon te & per se rumpuntur, & à continuitate sua discedunt. Osse enim quopiam substracto malè affecto, hoc est, uitiato & corrupto, circundata ac superiacens caro, ex facili quidem interdum ad cicatricem ducitur, & sana ex toto, ad unguemque restituta esse uidetur: uerum cursu humoris ualido, paulatim ex osse in alto contabescente ac putrescente, tum inflammatio, tum pus oboritur, quod cicatricem lacerat ac disrumpit. Caeterùm uitiati ac corrupti ossis signa haec sunt. Primò ferè pingue fit: deinde uel nigrum, uel cariosum.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
