Latin
98.5 to 98.7
Conrad Gessner, De chirurgia 98.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque si uarix crus (ut magna ex parte solet) occupauerit, loto prius (ut praecu pit Pauius) homine, funiculum superiori femoris regioni circundato, ac ut ambulet iubeto. Inde uenam ita repletam, atramento scriptorio aut collyrio notato, iuxta eius situm trium digitorum spatio aut paulò ampliori interposito. Deinde reclinato seu decumbente aegro, crusque ipsum extendente, alterum uin culum paululum supra genu inijcito, ac mox quà atramenti nota est, sectionem facito, &reliquam curationem (ut suprà modò annotauimus) prosequitor. Quidam ex ueteribus funibus siue uinculis minimè utebantur, sed uenam uel statim ubi à carne absoluta erat, &undaquaque nudata excindebant, uel ab imo etiam adhaerentem uiolenter extrahendo abrumpebant. Alij uerò ustionem eligentes, digitalibus interuallis innixa cauteria uasis admouent. Atque ubi crusta exciderit, ulcusque incarnatum &cicatrix inducta fuerit, locum roborant. Ve rùm omnium tutissimus chirurgiae modus est, quem suprà diximus. Porrò uarices in imo uentris suborientes, consimiliter tractandi sunt. Illi item qui in tem poribus existunt, ea ratione, quam in angiologia siue exemptione uenarum docuit Aegineta, tolluntur. Atque haec satis de uaricum curatione, quantum saltem praesens locus postulat.