# De chirurgia xiii.1-5

Conrad Gessner, De chirurgia, xiii.1 to xiii.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xiii.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xiii.1

EPISTOLA committeretur imperium, aut quibus imperium contigisset, philosophiam sequerentur. Salomon cum pro Dauid patre suo regnare caepit, tantùm sapientiam à Deo postulauit, qua rectè iudicare, & populum sibi commissum sapienter gubernare posset: atque hic nihil aliud inculcabat filio suo quàm amorem ac studium sapientiae. Nec abs re quidem: nam fato sceptra cadunt, doctrinae autem glo ria perennis. Quod tu etiam animo reputans nihil unquam charius, nihil antiquius duxisti, sapientiae studio, atque assidua eiusmodi bonarum artium tractatione: ex qua tantos iam progressus in omni uirtute, atque omni disciplinarum genere fecisti, ut Imperatores illos, & belli duces clarissimos, Alexandrum magnum, Iulium Caesarem, Octauium Augustum, Scipionem Africanum, non minus literarum scientia, quàm bellicis artibus praestantes, facilè superaueris. Sed & hac doctrinae cupiditate, qua semper totus sic flagras, tu non solum eorum, quibus imperas, fortunis & corpori bus, uerumetiam animis excolendis, multarum rerum usu ac scientia edoctus, pruden ter ac sapienter (quod uerè est imperare) consulis, prospicisque: dum scilicet infinitos propemodum homines ac nobiles maximè, certatim ad studia literarum tuo ex emplo excitas, atque incendis. Regum enim mores, reliqui ciues ferè sequuntur. Hinc non abs re, tanqua ad certissimum rei literarię praesidium, externi etiam homines, qui arte aliqua praestant, ad te unum undique confugiunt, teque Musarum patronum ac fautorem eximium agnoscunt, & praedicant. Quae res effecit, princeps huma nissimè, ut depulso metu, aucta spe, hosce de Chirurgia commentarios tibi con secrarem, ut scilicet in ista tua foelici agricultura, qua semina omnium bonarum artium in hunc foecundissimum agrum tuum, tum etiam in totum terrarum orbem, dispergis, aliquam operae partem sustinerem: utque aliquid ex clarissimo tuo nomine patrocinij nanciscantur, auspicatiusque in uulgus prodeant. Sed ad id etiam me uehementer impulit, quòd haud ita pridem, sermone in mensa illa tua semel, atque iterum de Chirurgia habito, quod in reliquis literis, Graecis, Latinis, Hebraeis coeperas, idem in hac quoque arte, quae manu medetur, te facturum spopondisti, teque unum aut etiam alterum doctum, & longo iam usu exercitatum medicum instituturum, qui chirurgiam Lutetiae Parisiorum diligenter ac fideliter interpretentur. Atque hoc quidem tuum tam sanctum, tamque salubre institutum nobis aliquando retulerunt ἀρχίατρος Burgensis, Capellanus pater, & Guilielmus Milletus, medici tui clarissimi simul & fidelissimi.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
