# De chirurgia xv

Conrad Gessner, De chirurgia, EPISTOLA NVNCVPATORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xv

EPISTOLA NVNCVPATORIA. herpetas Galeno teste, composuit. Nero imperator illaudatus quidem, sed tamen apprimè doctus, partem studij in hoc genere doctrinae posuisse fertur. Hadriani & Iustini antidota, nomine ab eis accepto, hodie quoque apud medicos celebrantur. Princeps Arabs Auicenna in remedijs medicis à se conscriptis, testimonium Kabithi regis locis aliquot laudat. In Serapionis commentarijs lacibussa Medorum rex, & Kemud item Rex, uelut medicinae testes memorantur. Lysimachus, Gentius, Eupator, & Clymenus reges, medicę artis non ignari, sua ipsorum nomina plantis indita, aeterno aeuo memoranda reliquerunt. Taceo Iubam Mauritaniae regem, qui herbam Euphorbiam nomine miris laudibus ce lebrauit. Praetereo & Archelaum, Hieronem, Attalum, & Philometora reges, qui de plantis Graecè scripserunt. Ex Pontificibus autem, Nicolaum Quintum & Eusebium arte & professione medicos fuisse, in historijs nostris legimus. Ac de re quidem eiusmodi apud multos tam ueteres, quàm nostrae aetatis scriptores, facundia, & eruditione percelebres, in commendationem dignitatis & excellentiae medicae artis ac medicorum, longè plura literarum monumentis tradita sunt, quae hoc loco referre & longum esset, & minimè necessarium, eoque magis, quòd id iam cumulate praestitit Andreas Tiraquellus tuus in curia Parisiensi consiliarius, uir optimis quibusque disciplinis instructissimus, ac linguae utriusque, Graecae & latinae, Iurisque prudentiae, quam summa cum humanitate, & morum integritate coniunxit, peritissimus: in opere quod de nobilitate, & lure primigeniorum mox in lucem est editurus. At uerò non est, REX illustrissime ac sapientissime, quod peregrina iam exempla commemorem, cùm tu nulla in re ueteribus cedas, adeò ut qui in posterum medicinam, ac bonas omnes disciplinas (quae te principe & authore, suo splendori restitutae sunt) authoritate principum commendare uolent, non habebunt necesse ueteres illos clarissimos Caesares, Alexandros, Tyberios, Hadrianos, Iustinos, uel reges alios, aut Pontifices amplius requirere, sed te unum nominabunt, qui disciplinarum omnium intelligentia, & amplitudine stabilis ac praepotentis imperij, ueterum nemine sis inferior. Foelicissimam igitur Gallorum rempublicam iudico, quae te regem, tam prudentem, tamque salutarem, omnibusque uirtutibus, & disciplinis ornatissimum, diuino numine consequuta, rebus omnibus ad beatè degendam uitam conferentibus, ita abundat, ut hodie uniuersi terrarum orbis tractus omnes, & omnem antiquitatem superet. Sed multò etiam foeliciorem eam fore confidimus, si te diutius incolumen, & quotidianis reipublicae uulneribus medentem, eiusque partes omnes illustrantem habuerit. Quamobrem Deum optimum maximum precor, ut populum ab eo tibi commissum annos adhuc quàm plurimos, hoc salutari imperio regere possis. Quò enim ij plures erunt, plus ad cumulum foelicitatis huius amplissimi simul & Christianissimi regni haud dubiè semper accesserit. Vale. Ad lectorem praefatio. HIRVRGICEN Guidonis Cauliaci, abhinc centum & se- Guidonis Cauliaci ptuaginta annis, tanto apud medicos iuxta ac chirurgos in precio Chirurgi habitam, septennium ferè eius artis candidatis praelegi. Quam, cum ce.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
