# De chirurgia xvii.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, xvii.1 to xvii.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xvii.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xvii.1

PRAEFATIO Guidonis conferre non fuerint grauati. In quibus (fateor) ordinem illum à Gui done constitutum (quòd nobis, ut suprà diximus, longè optimus uideretur) ubique ferè obseruauimus. De quo nonnihil modò, quando id praesens locus po stulare uidetur, obiter dicemus. Itaque à definitione eius ipsius de quo agitur, iu xta Philosophorum praeceptum, semper auspicamur. Mox quod iam definitio ne explicatum est, in suas differentias diuidimus. Post haec causas, signa, & iudicia cuiusque subijcimus. Denique uniuersalem curandi rationem apponimus. lis sic absolutis, differentiae illae primae ac (ut ita dicam) genericae, propria etiam definitione circumscribuntur, & deinceps in suas ueluti fibras finduntur, quae notis cuique peculiaribus scitè designantur: praesagia deinceps cuiusque propria notantur, postremò curandi methodus particularis describitur. Quo sanè ordine uix alius (meo quidem iudicio) statui, aut excogitari melior potuisset. Caeterum nos tantum uniuersalem methodum eorum affectuum, qui chirurgiae subiecti sunt, hic sequuti sumus: quòd haec abundè satis sit, ijs qui in rationali medicina probè sunt instituti, & corporum aegrotantium, ac singularum partium affectarum temperaturam, situm, connexum, substantiam, figuram, actionem, usum, & si quae sunt alia ex scriptis medicorum, sed Galeni maximè, didicerunt. Itaque superuacaneum iudicaui de ijs rursus affectibus, quatenus in singulis partibus incidere consueuerunt, disserere. Anatomen quoque (cuius cognitio in primis chirurgo est necessaria) praetermisimus, quòd haec in longè eruditissimis ac propè diuinis Galeni commentarijs de usu partium cor poris humani, & libris eiusdem de anatomicis administrationibus, ac quibusdam etiam alijs, summa tum arte, tum eloquentia, conscriptos (ut reliquos taceam, qui hac de re nostra memoria scripserunt) amplissimè, ac fidelissimè do ceatur, & exponatur. Verùm enimuerò cum in eiusmodi libris plurima sint, quae ualdè multis subobscura, quaedam uerò alijs prolixè nimis dicta, & parum ad chirurgum pertinentia uidentur, si in posterum cognouerimus nostros hosce commentarios ab huius artis chirurgicae studiosis hominibus probari, atque ut his accedat anatome (quod iam subodorati sumus) desyderari quae iam ante annos aliquot, ea, qua fieri potuit breuitate & facilitate in hanc rem, quantum satis est chirurgo, conscripsimus, alia aeditione superis benè fauentibus, ne quid huic operi desit, in publicum emittemus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
