Latin
PRAEFATIO
Conrad Gessner, De chirurgia xviii
Unproofread scanNot analysed yet
postremis libris, &paulò cultior sit, &aequabilior, quippe quod in eis aliquantum plus laboris, &diligentiae quàm in reliquis adhibuerimus, &quos se queremur authores optimos habuerimus. Caeterùm alia aeditione, si detur interim nobis ocium, hoc, qualecunque est, opus acrius recoquendi, &diligentius castigandi, futurum confidimus, ut in eo styli disparitas nulla, sed eadem ubique, quoad fieri poterit, aequabilitas (quod artis benè dicendi, atque etiam interpretandi primum caput est) reperiatur. Sed iam satis multa de praesenti operis materia, &methodo, deque toto labore nostro dictum sit: qui an à nobis frustrà, uel rectè susceptus sit, ac perfectus, aliorum esto iudicium. Restat ut paucis dicamus, cur liber sextus, ad quem toties lectorem quinque nostris Liber sextus prioribus remittimus, nostro nomine non fuerit euulgatus. Id fuit in causa, quòd dum importunis amicorum efflagitationibus urgerer, ut quae de re chirurgica scripseram, ea ederem, non putabam sextum librum adiungendum: propterea quòd rudem duntaxat, &impolitam quandam syluam congestam habebam eorum, quae ibi tractanda erant: quam negocijs plurimis, &familiaribus, &pu blicis occupatus, haudquaquam recognoscere poteram. Itaque id oneris Iacobo Hollerio, lectissimo medico, doctissimoque philosopho, &arte dicendi in lac Hollerius. structissimo, dedimus, qui sic opus rude &inchoatum à me limauit, expoliuit, locupletauit, &consummauit, sicque totum immutauit, ut cùm ad me rediret, meum esse nequaquam agnoscerem. Quocirca sub illius nomine, potius quàm nostro, quicquid id erat censuimus euulgandum: ne hominem mihi amicissimum debita laude, meritaque gloria fraudaremus. Tu Lector utriusque labore fruere, &Vale. in operis huius commendationem