Latin
GENNERALISEI COM
Conrad Gessner, De chirurgia xx
Unproofread scanNot analysed yet
GENNERALISEI COM PENDIARIA CHIRVRGI INSTITVTIO FACILI ET ARTIFICIOSA METHODO TRADITA. N PERITO, AC RATIONALI CHIRVRGO, Duo in chirurgo desyduo potißimùm desyderantur. derantur. Exacta cognitio eius partis tertiae therapeutices mediQuatuor ad chirurgiae cocinae: quae, quia manu medetur χειρουργικὴ Graecis nomignitionem nenatur. cessaria. Peritia, ac solers promptitudo, seu prompta quaedam dexteritas exequendi ea omnia, quae ad affectus Chirurgiae subiectos attinent. Vt exactè cognoscatur scientia, siue ars, quae Chirurgica dicitur, scire oportet. Quid sit Chirurgia. Quae sit subiecta Chirurgię materia, subiectum attributionis nominant. (3) Quis sit finis Chirurgiae. Quis ordo seruandus sit, in addiscenda Chirurgia: seu quis sit modus procedendi in discenda Chirurgia. Vt peritè, promptè, ac dextre exequatur Chirurgus, quae ad artem quam exercet, pertinent: eum cognoscere oportet: Quod nam sit hominis chirurgici officium, hoc est, quas nam operationes in uniuersum chirurgicus exercere debeat in humano corpore. Quomodo manuales suas operationes hic artifex exequi debeat. Methodum, ac media, quibus deuenire possit in cognitiones singularum operationum, quas exercere debet in humanis corporibus. Conditiones requisitas ut probè fiant huiusmodi manuum operationes. Quibus coPorrò cognoscimus quid sit chirurgia, per gnoscatur Rationem nominis, quam etymologiam Gręci uocant. quid chirurgia. Diuisionem, quae &partitio dicitur, ac distributio, diductioue, Definitionem: quę oratio est, eius ipsius, quod definitur, naturam breuiter, &apertè ostendens atque explicans. CHIRVRGIA, quod ad rationem nominis attinet, idem sonat quod manuum Ratio nomioperatio. Dicta enim est ἀπὸ τῆς χειρὸς καὶ τοῦ ἔργου, id est, à manu &opere, uel ἀπὸ nis. τῆς ἐργίας, id est, ab operatione. Si quidem haec ars manuum opere exercetur. Hinc chirurgus, &chirurgicus manualis operator, χειροῦργος enim quasi χειρόερ γος, &χειρουργία quasi χειροεργία dicitur. Est igitur chirurgia, si nominis rationem spectes, manualis operatio, uel ars quae docet rectum usum operationum, quae in humano corpore manu exercentur. Diuisio chiChirurgia bifariam diuiditur: Nempe in suas rurgię du Significationes diuersas. plex. Partes. Diuisio chirurgiae in diuersas significationes. Prima. Secunda. Prima diuisio chirurgiae in diuersas significationes. Chirurgia generaliter accepta. Chirurgia speciatim sumpta. Chirurgia generatim accepta, &consyderata, est Variae definiArs, quae manus opera morbos, &eorum symptomata profligat. tiones chirurgiae. Chirurgia uerò pressiore uocabulo, ac specialiter sumpta, est Tertium therapeutices, id est, facultatis curandi, seu medicinae curatricis instrumentum, uel si mauis, pars tertia therapeutices, quae morbis medetur incidendo, urendo, artus luxatos, &ossa suis sedibus mota in natiuum locum reducendo, atque id genus alio conatu chirurgico, &manuum artificio.