# De chirurgia xxi-2

Conrad Gessner, De chirurgia, GENNERALISEI COM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xxi-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xxi-2

Hęc enim per demonstrationem acquiritur, & per cognitionem principiorum artis. Hanc autem quis habere potest, tametsi nulla unquam artis opera exercuerit, ut peritus medicus, qui ad unguem tenet pręceptiones artis chirurgiae. Chirurgia practica, ea est, Quae per scientiam, & rationem inuenta sunt, manuali opera rectè, ac promptè Ars nouit perficere. Et haec inter artes mechanicas annumeratur. In qua quidem nemo unquam absolutus esse potest, nisi qui in ea frequenter se exercuerit, & alios artis huius peritos, sepissimè uiderit operari, ac quae uiderit, diligenter obseruarit. Hanc non ulli usualem etiam appellarunt. Diuisio chirurgiae in suas partes, Diuisio chiGenerales, rurgiae in suas partes. Speciales. Chirurgia quantùm ad illius partes generales, gemina est: Exercens operationes in membris, seu particulis mollioribus. Exercens operationes in particulis durioribus. Partes chirurgiae speciales, sunt scientia, quae docet recta cum ratione operari, circa Tumores praeter naturam. Plagas, seu uulneras ad huc cruenta. Vicera Fracturas Luxationes, seu dislocationes. Et circa alia id genus, quae manus operam desyderant.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
