# De chirurgia xxi-3

Conrad Gessner, De chirurgia, GENNERALISEI COM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xxi-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xxi-3

Subiectum attributionis chirurgiae, id est, id quod maximè, ac praecipuè consyderatur in Subiecta chirurgiae mate scientia chirurgica, & circa quod tota eius versatur intentio, est ria. Corpus humanum sanitati, & aegritudini obnoxium, manus operam expostulans: omnia enim, quae ratione perlustrat chirurgia, & manu facete docet, ad ipsius utilitatem refert, & accomodat, Alia uerò ratione consyderatum, subiectum est alterius scientiae. (3) Finis, seu intentio chirurgiae, est Manus opera, & administratione, humani corporis morbos curatu possibiles profligare: Hunc autem scopum non semper assequitur, ut postea dicetur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
