Latin
GENNERALISEI COM
Conrad Gessner, De chirurgia xxii-2
Unproofread scanNot analysed yet
Continuum diuidere, seu separare.
Diuisum seu disiunctum coniungere, atque in probam unionem reducere
Superfluum demere.
Porrò continuum separamus:
Incidendo, &excidendo.
Phlebotomando, hoc est uenam secando.
Scarificando.
Disiunctum ac diuisum coniungimus.
Vulnera glutinando (seu ut dicunt) consolidando.
Luxata in locum suum adducendo.
Fracturas curando.
Superuacaneum adimimus,
Tumores, qui praeter naturam consistunt, auferendo:
Ganglia, carcinomata, nodos, strumas, myrmecias, &id genus alia radicitùs
extirpando:
Seorsum humorem ex uentre hydropicorum educendo:
Sextum in manu, aut pede, digitum resecando.
Manuales huiusmodi operationes obire, atque exequi debet chirurgus:
Citò,
Tutò,
Iucundè, id est, citra dolorem,
Sine ullâ fallacia, aut impostura:
Non lucri, aut corradendae pecuniae cupiditate, sed pia quadam erga proximum affectione. Sine uanis promissionibus de curandis morbis, qui prorsus inexpugnabiles sunt, atque insanabiles, cuiusmodi sunt cancri occulti &exulcerati, uel elephantiasis, quę iam inueterauit.
Rursus ut tutò curet chirurgus, tria sunt propria, quibus intentus sit oportet:
Vnum, primumque, ut omninò absolutionem operis consequatur.
Alterum, ut sicubi hunc non consequatur, saltem cubantem non laedat.
Tertium, ut uitium non facile reuertatur.