Latin
GENNERALISEI COM
Conrad Gessner, De chirurgia xxv
Unproofread scanNot analysed yet
An seruare possimus, quae secundum naturam sunt.
An, quae praeter naturam sunt, expellere ualeamus.
Secunda igitur indicatio, à re secundum naturam sumpta: disquirit, an
Sanitatis recuperatio speranda sit,
Vires ad uitam seruari possint,
Causae sanitatis seruari possint?
Et ita de caeteris.
A re uero praeter naturam sumpta haec indicatio secunda, insinuat, an
Morbi, aut symptomatis expulsio, sperari possit,
Causis possimus praecauere.
Porrò nos cognoscimus morbi expulsionem fieri non posse:
Quando morbus ex sua natura, seu essentia incurabilis est, ut elephantiasis