# De chirurgia xxv-2

Conrad Gessner, De chirurgia, GENNERALISEI COM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xxv-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/xxv-2

iam absoluta, & (ut dicunt) confirmata. 2 Quando laborans renuit auxilia, ad morbi alioqui ex se sanabilis curationem necessaria, ut exempli gratia, excisionem in cancro membrum aliquoc particulare occupante. Aut in hydrope paracentesim, id est, pertusionem, & ita de alijs. 3 Quando curatio morbi nobis propositi occasionem prębet maioris mali: ut si malum mortuum (quod uocant) inueteratum, curetur. Aut diuturnae haemorrhoides omninò tollantur. Si enim una ex ijs non seruetur, periculum est, aquam intercutem maniam uel tabem aduenire. Morbum autem ex se, siue ex sua natura incurabilem esse depraehendimus, ex laesae partis Substantia, Actione, Vsu, Situ. Indicatio à substantia sumitur, uel Calido Frigido A mistione in Humido Sicco. A primordio, unde formata sit substantia, & eiusdem consistentia. Indicatio à mistione, in calido, frigido, humido, & sicco, Aequaliter uitiata, Insinuat id non posse prę stari, quò tendimus. Inaequaliter uitiata Insinuat id praestari pos se, quò tendimus. Indicatio à primordio, ex quo formata est partis substantia, & eiusdem consistentia, Solida

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
