Latin
NERIIN LIBRVM DE
Conrad Gessner, De rerum fossilium figuris 2
Unproofread scanNot analysed yet
Forma nomen non habet, neque interna, nisi fingamus, vt πeρὰ τὸ αὐθρώπου, αὐθρωπότης; πρὰ το ἵππου, ἐππότης, sicut Platonici fingebant: neque externa, nisi circumloquamur, vt forma bouis, forma equi: quàm &figuram aliqui nominant, siue impropriè, siue generis nomen pro specie po nentes, vt fieri solet. Figuram verò pri mò proprieque dictam, nemo formae nomine vocitat in superficie praesertim vna solaque: cum formam rotundam, teretem, triangulam aut similiter dice re non sit vsitatum. Errant, Simplicio teste, qui formam animalibus propriam faciunt: figuram inanimatis. Sunt qui formam rebus naturalibus omnibus attribuant: figuram mathematicis solúm. Nos in hisce figuram primò dici putamus, non tamen solis: vt formam non naturalibus tantùm, etsi id magis propriè, sed artificiosis quoque tribuimus: vt cum statua hominis, eiusdem forma dicitur.