# De rerum fossilium figuris 2

Conrad Gessner, De rerum fossilium figuris, NERIIN LIBRVM DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-rerum-fossilium-figuris/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-rerum-fossilium-figuris/2

Forma nomen non habet, neque interna, nisi fingamus, vt πeρὰ τὸ αὐθρώπου, αὐθρωπότης; πρὰ το ἵππου, ἐππότης, sicut Platonici fingebant: neque externa, nisi circumloquamur, vt forma bouis, forma equi: quàm & figuram aliqui nominant, siue impropriè, siue generis nomen pro specie po nentes, vt fieri solet. Figuram verò pri mò proprieque dictam, nemo formae nomine vocitat in superficie praesertim vna solaque: cum formam rotundam, teretem, triangulam aut similiter dice re non sit vsitatum. Errant, Simplicio teste, qui formam animalibus propriam faciunt: figuram inanimatis. Sunt qui formam rebus naturalibus omnibus attribuant: figuram mathematicis solúm. Nos in hisce figuram primò dici putamus, non tamen solis: vt formam non naturalibus tantùm, etsi id magis propriè, sed artificiosis quoque tribuimus: vt cum statua hominis, eiusdem forma dicitur.

---

Conrad Gessner, De rerum fossilium figuris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rerum_fossilium_figuris.
