Latin
100
Conrad Gessner, Icones animalium 100
Unproofread scanNot analysed yet
quo tota est alba. Hermelinum uocant recentiores. Aliqui uiri docti Murem Ponticum ueterum hunc esse putant. Mihi animus magis inclinat, ut Sciurus Ponticus (is enim de Murium genere est) Mus Ponticus sit. ¶Conduntur (ut Plinius scribit, inquit Olaus Magnus, qui hoc animal Murem Ponticum esse putat) in hyeme Pontici mures, &ij duntaxat albi. Atqui si hyeme perpetua clauderentur, nunquam appareret albior pellis huius bestiolae, quae aestate subrufa uidetur in fine Maij: quando deposita albedine proli propagandae certis diebus operam dat inter nouas herbas, prout obiter inter equitandum uidi apud Helsingos populos Septentrionales: ita ut in con gressu propter nimiam coniunctionem (multitudinem earum conferctam) in cursu ue locissimo cohaererent, atque dentibus striderent, tantum foetorem in magna parte syluae diuersarum arborum relinquentes, ut uix meminerim me deteriorem sensisse unquam. Singulo quoque triennio ut plurimùm, copia alimenti, maximo mercatorum lucro, ampliatur &extenditur earum pellis, quod hoc modo non in Noruegia solûm, sed &in Helsingia &uicinis regionibus, accidit. Bestiolae quadrupedes Lemar uel Lenmus di ctae, magnitudine Soricis, pelle uaria, per tempestates &repentinos imbres è coelo decidunt: incompertum unde, an ex remotioribus insulis, &huc uento delatae, an ex nu bibus feculentis natae deferantur. Id constat, statim atque deciderint, reperiri in uisceribus earum herbas crudas nondum concoctas. Hae more Locustarum, maximo examine cadentes, omnia uirentia destruunt: nam quae uel morsu attigerint, perdunt. Viuit hoc agmen, donec non gustauerit herbam renatam. Conueniunt gregatim quasi hirundines euolaturae. sed stato tempore aut moriuntur aceruatim cum lue terrae (ex quarum corruptione aër fit pestilens, &afficit incolas uertigine &ictero:) aut his be stijs dictis uulgariter Lekat, uel Hermelini, (uocabulo non tam Italico quàm Gothico) consumuntur. unde ijdem Hermelini pinguescunt, &reddunt pellium mensuram lon giorem. Horum pelles (ut caeterae etiam) uenduntur decadum munero, quadraginta praesertim in quolibet fasciculo: &in regiones longinquas nauigijs exportantur. Haec Olaus. deinde uenationis eorum tribus aut quatuor modis expositis, per decipulam, foueas, canes, &sagittas, subdit: Caro eorum contemnitur: pellis sola in precio est propter candidissimum colorem, in summis principum utriusque sexus aulis. Solent autem his pellibus interponi rarae caudae nigrae, maximè in amplissimis uestium simbrijs, antiqua honestate seruatis. ¶Varius, Mus est Ponticus &Sarmaticus: Hermellinus, Sueticus: quem Aristoteles Murem album appellat, Scaliger. Recentiores aliqui Latini scriptores Armelinum uel Armillinum nominant. GERMAN. Hermelin Ein wyß Wiselin: in Noinegen Lekat. Hermelini nomen etiam GALLI &ITALIusurpant. LAT. Viuerra. apud recentiores Furo, Furus, Furetus, Furunculus: quę nomina à uetere Viuerrae uocabulo per aphaeresin facta uidentur. ad id quidem propiùs accedunt Angli Ferret, uocantes. Ictis Graecè dicta, Mustela syluestris est.