# Icones animalium 102

Conrad Gessner, Icones animalium, 102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/102

Colorem, talem ferè esse, qualis hîc nigro alboque distinctus conspicitur. Ichneumonis alia imago, ex ueteri manuscripto Oppiani poë matum codice. LATINE & Graece Ichneumon, ἰχνεύμων. Nicandro etiam iχσυπῆς, id est, inuestigator, Inuestigat enim & obseruat cum aues & animalcula quae deuoret: tum Crocodilum, & Aspidem, eorumque oua, &c. Aegyptij hodie Murem Pharaonis appellant, Bellonius. Est autem Hydri siue Enydri, id est, Lutrae species in Aegypto. quanquam Mar cellinus & Solinus non Ichneumonem Hydri, sed Hydrum Ichneumonis speciem fa ciunt: quasi Hydrus latiùs pateat, quod non placet. Hydrus enim plerisque in regionibus reperitur: Ichneumon uerò Lutra quędam est Aegypto peculiaris iuxta Nilum, amphibium & ipse animal. Latino nomine caret: nam quòd Suilis & Suillus ab lsido ro & Alberto uocatur, quoniam setas pro pilis habeat, bonis authoribus receptum non est. Ab Auicenna Alcasim dicitur: uel, ut Bellunensis legit, Harimun. Ichneumoni magnitudo Felis est, species Muris: uulgò nunc Murem Indicum uocant, aliqui Damulam, suel potiùs Donolam, id est, Mustelam.) ¶ Ichneumon (inquit Bellonius) est corpore Melis, eodemque pilo: recurtis pedibus, nigris: capite oblongo, nare prominula, Mustelam iratam esse diceres. In Crocodili dormientis fauces magno impetu irrumpit, ut ab eo deuoratam escam depascatur: qua exaturatus, Crocodili uentrem erodere atque ipsum enecare traditur. Magnus est etiam Aegypti serpentium depopu lator. Aues in primis appetit, & prae caeteris gallinas ac pullos. Iratus pilos erigit: qui duplici in eo colore uisuntur, nempe albicantes uel subflaui per interualla, & leucophaei, duri asperique ceu lupini. Corpus ei quàm Feli longius & compactius est. rostrum nigrum & acuminatum instar Furonis dicti in genere Mustelarum, absque barba. Digiti in pedibus posterioribus quini: quorum postremus ab interiore parte perbreuis est. Cauda longa, & crassa ab ea parte qua lumbos attingit. Lingua, dentes & testiculi Felis. Hermaphroditus non est, ut quidam putarunt: sed uidetur, propter meatum undique pilis cinctum extra meatum excrementi, genitali muliebri non dissimilem.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
