# Icones animalium 108

Conrad Gessner, Icones animalium, RVM ORDO QUARTVS, NON CORNVTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/108

MVS Alpinus. Conduntur hyeme (inquit Plinius) ut Vrsi, & Pontici mures, ita & alpini: quibus magnitudo media est. TAtqui Alpinos in Murium nobis cognitorum genere maximos esse, Al bertus testatur. Hermolaus in Corollario hos Mures magnis oculis esse scribit, prominentibus media magnitudine: quasi in Plinio legerit, quibus magnitudo media oculorum extat. Scaliger Marmotae suae, quam tamen Murem alpinum esse negat, Melis magnitudinem tribuit. ) Sed hi pabulo antè in specus conuecto: cum quidam narrent alternos marem ac foeminam supra se complexo fasce herbae supinos, cauda mordicus apprehensa, inuicem detrahi ad specum: ideoque illo tempore detrito esse dorso. Sunt his pares & in Aegy pto: similiterquae residunt in clunes, & binis pedibus gradiuntur, prioribusque ut manibus utuntur. Haec Plin. Ex cuius uerbis quin Mus montanus ille hîc exhibitus, Plinij Alpinus sit, non est dubitandum: quamuis Scaliger Plinium nullam eius mentionem fecisse scribat, & nouo tantùm nomine Marmotam appellet. Emptra uel Enitra apud Albertum & hu ius farinae scriptores, nescio cuius linguae sit. Germanicum fortè fuerit, quasi Emboer, id est, foeni cordi collector. ¶ Arctomys (Ἀρκομῦς) à diuo Hieronymo nominatur, animal (ut inquit) in Pa laestina abundans, à similitudine Muris ac Vrsi nominatum. Hoc Gelenius noster Murem uulgò Cricetum dictum, interpretabatur. eruditus uerò quidam apud nos pro Mure alpino accipit, & quanquam apud nos in al tis tantùm ac niuosis alpibus degat, fieri tamen potest, ut in Palaestina quoque, hoc est, in regionis illius montibus inueniatur. Vrso quidem & Muri communia quaedam habere uidetur, tum corporis specie, tum aliâs. Galenus apud Lucanos ait reperiri animal μεταξύπως ἄρκτου τε καὶ συός. ubi si μυός legeretur, Arctomun intelligerem. nunc uerò de Mele potius accipio. uide superiùs in Mele. Graecus quidam recentior, cuius de animalibus aliquot libellum manuscriptum habeo: Arctomys (Δρκτόμυς, paroxytonum, inquit) unus custodit caeteris pascentibus: & singuli partem pabuli ad eum deferunt. at si negligentior fuerit in custodia, & (homo) aliquis subitò superuenerit, (cuius scilicet aduentum ille non prodiderit uoce,) à caeteris occiditur. Sic ille.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
