# Icones animalium 110.1-4

Conrad Gessner, Icones animalium, 110.1 to 110.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/110.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/110.1

Apud Aristotelem nec Myoxi nec Sciuri nomen extat: sed Eλειός, oxytonum: Gaza Glirem uerIIo Qudrup. ferorum tit. Ge. Agricola Sciurum esse putauit: deceptus nimirum Hesychij uerbis: apud quem legimus, corruptâ, ut suspicor, haec: όλιος, σκίυρος, ἔλιος. aliqui enim nimirum Eλειον Sciurum esse putabant, quorum sententiam ipse in uocabulo Ελδος reijcit, nam cum Ἔλοον dixisset uermi simile animal esse, quo pisces inescentur, subdit: ὀυκἔστι γὰρ ζῶον τετράπον ὁ ἐλειὸς καλύμενος μῦρόσκιυργός, (lego σκίσυρος:) hoc est, Neque enim ἐλεὸς est animal illud quadrupes è Murium genere, quod Sciurum uocant. Doctissimus Scaliger etiam Ἐλοὸν & Μυσξὸν, diuersa nomina unum Glirem significare existimat. Cui aliquis obiecerit locum Galeni lib. 3. de aliment. facult. ubi scribit singulis regionibus suas quasdam pe culiares animantes esse: ut Cuniculum Hispaniae: animal inter Vrsum & Suem ambigens, Lucanis: sicut & illud quod in medio sit τῶν ἀροραίων μνῶν, καὶ μυοξῶν καὶ τῶν καλουμένων ἐλείων, (à recto ἔλεος proparoxytono,) quod in illo Italiae tractu & alijs multis estur. Ego haec uerba, καὶ μυσξῶν, abundare puto, & fortè interpretandi gratia dictionem ἐλειων, utpote antiquiorem aut obscuriorem, in margine ab aliquo adscripta, postea in contextum irrepsisse, accedit, quòd ferè cum animal unum inter alia quaedam ambigere dicimus, duo non tria nominamus. Medium autem illud inter Murem aruensem & Glirem animal, apud Lucanos edi solitum, mea quidem coniectura Sciurus fuerit. ¶ Sciurum Gliremque (inquit Scaliger) temere quidam confudêre. Sciurus cauda tegit se: fuluo colore est. Mansuescit: scurriliter & gannit, & ludit. Glis cinereus est, & esculentus. Nunquam placet, nisi inter patinas. Nihilo uerius quod aiunt, Ἐλεον ab Aristotele dici, quem nos Sciurum, quòd caudam inuertat. hoc enim est κμπτειν, id est, flectere: non autem ἐλελίζειν, id est, uertere aut uoluere. Sed quia in cauis arborum inuoluit sese, ubi dormiens pinguescat. Sciurus autem ab umbra caudae, & à flexu, Campsiurus. ¶ Lardironus à Cardano dictus libro 10. de Subtilitate, non alius mihi quàm Glis uidetur: & nomen fortè ab eo confictum, propter lardum, hoc est, pinguitudinem qua gliscit hoc animal. Lardirolum Scaliger putat esse Lombardam uocem, neque cuius animantis ea sit intelligere uidetur.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
