Latin
110.5 to 110.6
Conrad Gessner, Icones animalium 110.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
ITALICE Galero, Gliero, Ghiro: &in Lombardia fortè Lardirono, ut diximus. GALLICE Liron, Rat liron, Loir, Rat ueul. GERMANICE Greul/ Rell/ Rellinuß/ grosse Haselmuß. ¶Gliri congenerem puto Murem Bilchmuß dictum, &c. SCIVRVS Graecum est uocabulum, quo tamen ueteres Graeci non usi sunt: sed primus, quod sciam, Oppianus, Antonini Caesaris tempore. Latini nomen eius non habent, sed Graeco utuntur: à quo aliarum etiam gentium aliquot deducta sunt nomina, quaedam adeò distort iginem uix agnoscas. Sic autem Graeci uocarunt à cauda, qua supra dorsum reflexa se tegit &inumbrat. Alio nomine à flexu caudae καμψίευρος dicitur, apud Hesychium: &ab eiusdem magnitudine iππουρος. Caeterum ἐλειὸς &μυοξὸς Graeca uocabula, Glirem potius quàm Sciurum significant: ut supra in Glire ostendimus, simulque eius à Sciuro differentiam. Recentiores quidam, qui Latinè ineptiùs scripserunt, Pirolum &Spiriolum aliquando uocitant. Ineptè etiam Vincentius Bel luacensis: Scurulus, inquit, à currendo dictus est. Reperiuntur apud nos tum rutili, tum nigri. III tum nigri. Albertus intra primum aetatis annum nigros esse putat, deinde rutilos fie ri. ¶Scythicus à nostris colore tantùm differt: de quo proxime.