# Icones animalium 110.5-6

Conrad Gessner, Icones animalium, 110.5 to 110.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/110.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/110.5

ITALICE Galero, Gliero, Ghiro: & in Lombardia fortè Lardirono, ut diximus. GALLICE Liron, Rat liron, Loir, Rat ueul. GERMANICE Greul/ Rell/ Rellinuß/ grosse Haselmuß. ¶ Gliri congenerem puto Murem Bilchmuß dictum, &c. SCIVRVS Graecum est uocabulum, quo tamen ueteres Graeci non usi sunt: sed primus, quod sciam, Oppianus, Antonini Caesaris tempore. Latini nomen eius non habent, sed Graeco utuntur: à quo aliarum etiam gentium aliquot deducta sunt nomina, quaedam adeò distort iginem uix agnoscas. Sic autem Graeci uocarunt à cauda, qua supra dorsum reflexa se tegit & inumbrat. Alio nomine à flexu caudae καμψίευρος dicitur, apud Hesychium: & ab eiusdem magnitudine iππουρος. Caeterum ἐλειὸς & μυοξὸς Graeca uocabula, Glirem potius quàm Sciurum significant: ut supra in Glire ostendimus, simulque eius à Sciuro differentiam. Recentiores quidam, qui Latinè ineptiùs scripserunt, Pirolum & Spiriolum aliquando uocitant. Ineptè etiam Vincentius Bel luacensis: Scurulus, inquit, à currendo dictus est. Reperiuntur apud nos tum rutili, tum nigri. III tum nigri. Albertus intra primum aetatis annum nigros esse putat, deinde rutilos fie ri. ¶ Scythicus à nostris colore tantùm differt: de quo proxime.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
