Latin
RVM ORDO QUARTVS, NON CORNVTA
Conrad Gessner, Icones animalium 113
Unproofread scanNot analysed yet
Kentmano accepi, eo corporis habitu, quo per tracundiam esse solet, aut cum comprimit, ut color eius (nam pictum cum coloribus ad uiuum misit) in parte prona supinaque &in lateribus appareret. CRICETVS, ut dicunt quidam, (inquit Albertus,) animal est paruulum, dorso rubro, &c. quod de antro suo non facilè extrahitur, nisi aqua feruente, uel alioquin humore infuso: in quo ei conuenit cum Cuniculo &Citello. Germanice uocatur Hamestet, Albertus. Conijcio autem idem esse animalculum, quod alibi ab eo Traner, nescio qua lingua, uocatur. Id (inquit) animal est paruum, speciosum, rubri coloris, Cuniculi magnitudine: mirum in modum pugnax &animosum: in cuius signum ad protectionem capitis &cerebri à natura galeam osseam accepit. ¶Criceti quidem nomen nouum est, &ab Illyrico Strzeczick, ut conijcio, factum. Vetus quidem eius Latinum aut Graecum nomen, nullum scio: quanquam aliqui hunc Arctomon diui Hie ronymi esse putarunt: quem nos potiùs pro Mure alpino accipimus. ¶Mustelarum generis (inquit Ge. Agricola) est etiam qamester, quem quidam Cricetum nominant. Etenim existit iracundus &mordax adeò, ut si eum eques incautè persequatur, soleat prosilire, &os equi appetere: &,si prehenderit, mordicus tenere. In terrae cauernis ha bitat, non aliter atque Cuniculus, sed angustis; &idcirco pellis, qua parte utrinque coxam tegit, à pilis est nuda. Maior paulò quàm domestica Mustela existit. Pedes habet admodum breues. Pilis in dorso color est ferè Leporis: in uentre, niger: in lateribus, rutilus. Sed utrumque latus maculis albis, tribus numero distinguitur. Suprema capitis pars, ut etiam ceruix, eundem, quem dorsum, habet colorem: tempora rutila sunt: guttur est candidum. Caudae, quae palmum longa est, similiter Leporis color. Pili autem sic inhaerent cuti, ut ex ea difficulter euelli possint. Ac cutis quidem faciliùs à carne auellitur, quàm pili ex cute radicitus extrahantur. Atque ob hanc causam, &uarietatem, pelles eius sunt preciosae. Multa frumenti grana in specum congerit, &utrinque denti bus mandit. Ager Turingiae eorum animalium plenus est, ob copiam &bonitatem frumenti: Hucusque Agricola. Sed inter Mures potiùs quàm Mustelas numerandum hoc animal mihi uidetur: quod ex dentibus maximè confirmari posset: qui tamen ¶Mus Noricus quoque uel Citellus dictus, (inquit quales sint, adhuc ignoro. idem Agricola) in terrae cauernis habitat. Ei corpus, ut Mustelae domesticae, longum &tenue. cauda admodum breuis. Color pilis, ut Cuniculorum quorundam pilis, cinereus, sed dilutior. Sicut Talpa caret auribus: sed non caret foraminibus, quibus sonum ut auis recipit. Dentes habet Muris dentibus similes. Ex huius etiam pellibus, quanquam non sunt preciosae, uestes solent confici. Haec ille: qui &Germanicè Pile interpretatur: Albertus Sysel uocabulo in Austria usitato. aliqui, ni fallor, Bilchmuß uocant: alij grosse Zißmuß/ grosse Haselmuß. Huius Muris iconem nondum habere potui, GERMAN. Hamster uel Hamester, ut dictum est. Circa Argentoratum Konnfarle, id est, Porcellus frumentarius, quòd cauernas in aruis frumento consitis fodiat. Graecè ῦν σιόλόγον dixeris.