Latin
RVM ORDO QUARTVS, NON CORNVTA
Conrad Gessner, Icones animalium 114-2
Unproofread scanNot analysed yet
rerum. Ruinis iminentibus (i nquit idem) Musculi praemigrant. ¶Soricem cum Mure communi aliqui confundunt, ut Galli &Itali uulgaribus uocabulis. alij Murem maiorem interpretantur: alij Araneum murem. Plinius manifestè distinguit, Soricem syluestrem faciens, &maiorem, auriculis etiam caudaque pilosis: qualem mox exhibebimus. Μῦν ἄρυραῖον, id est, Murem aruensem Aristotelis, Gaza Soricem uertit. ¶De Muribus diuersis Americae, lege Andream Theuetum in eius descriptione Gallica, cap. 67. ¶De Muribus uulgò Lemmer dictis, qui in Nortuegia è nubibus cadunt, uide suprà in Hermelino, id est, Mustela alba. MVS domesticus maior, quem Rattum appellârim cum Alberto. quoniam hoc nomine non Germani tantùm: sed Itali etiam, Galli &Angli utuntur. ITALICE Rato di casa, Pantegana, (quod nomen sumptum uidetur à Graeco uulgari Ponticus, quo tamen Murem simpliciter, etiam minorem appellant:) Sourco. HISPANI Murem minorem Rat uocant, maiorem Raton. GALLICE Rat. GERMANICE Ratz. ANGLICE RatsRatte. MVRIS huius distinctam à minore mentionem apud ueteres non inuenio. Gelenius