# Icones animalium 114-2

Conrad Gessner, Icones animalium, RVM ORDO QUARTVS, NON CORNVTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/114-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/114-2

rerum. Ruinis iminentibus (i nquit idem) Musculi praemigrant. ¶ Soricem cum Mure communi aliqui confundunt, ut Galli & Itali uulgaribus uocabulis. alij Murem maiorem interpretantur: alij Araneum murem. Plinius manifestè distinguit, Soricem syluestrem faciens, & maiorem, auriculis etiam caudaque pilosis: qualem mox exhibebimus. Μῦν ἄρυραῖον, id est, Murem aruensem Aristotelis, Gaza Soricem uertit. ¶ De Muribus diuersis Americae, lege Andream Theuetum in eius descriptione Gallica, cap. 67. ¶ De Muribus uulgò Lemmer dictis, qui in Nortuegia è nubibus cadunt, uide suprà in Hermelino, id est, Mustela alba. MVS domesticus maior, quem Rattum appellârim cum Alberto. quoniam hoc nomine non Germani tantùm: sed Itali etiam, Galli & Angli utuntur. ITALICE Rato di casa, Pantegana, (quod nomen sumptum uidetur à Graeco uulgari Ponticus, quo tamen Murem simpliciter, etiam minorem appellant:) Sourco. HISPANI Murem minorem Rat uocant, maiorem Raton. GALLICE Rat. GERMANICE Ratz. ANGLICE RatsRatte. MVRIS huius distinctam à minore mentionem apud ueteres non inuenio. Gelenius

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
