# Icones animalium 119-2

Conrad Gessner, Icones animalium, ANIMALIVM QVADRVPEDVM VIVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/119-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/119-2

Salamandrae figura falsa: quam addidimus rebrehendendi tantùm causa illos qui eam publicarunt. Apparet autem confictam eam esse ab imperitis, ne dicam impudentibus quibusdam, Salamandram & Stellionem unum animal esse arbitratis: & cum à stellis Stellionem dictum legissent, dorsum eius stellis insignire uoluisse. Pilos etiam addiderunt contra hitius generis naturam: quoniam amiantum, alumen plumae uulgò dictum, pilorum quadam specie, Salamandrae pilos aliqui nominant. LACERTI Aquatici, seu Salamandrae aquatilis, imaginem & nomina dedimus sub finem Libri De aquatilibus inter Amphibia. DE RANIS aquaticis ibidem leges, & Ranarum in genere diuisionem.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
