# Icones animalium 119

Conrad Gessner, Icones animalium, ANIMALIVM QVADRVPEDVM VIVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/119

Kiranides Lacertae tria genera facit: heliacam, omnibus notam, ut inquit: Χαλκῆν, id est, aeream: & chloran, id est, uiridem. Ego uulgarem nostrum Lacertum pro heliaco (cuius etiam Epiphanius meminit) acceperim: cui nomen forsan ab eo factum est, quòd Sole & apricatione gaudeat. aerea ue rò seu chalcidica cognomine, à colore nimirum, (quae & Chalcis & Zignis & Seps uocatur,) peregrina & alterius orbis, multoque magis uenenata mihi uidetur: quanquam Ge. Agricola Germanicum eius nomen finxit, Rupferaber, id est, aerea Lacerta, ITALICE Liguro, Leguro, Lucerta, Lucertula. & fortè etiam Ramarro: Vide in Italicis nominibus Buffonis. GALLICE Lysarde. GERMAN. Ader/ Egles / ugochs. LATINE & GRAECE Salamandra, Σαλαμάνοιρα. ITALICE Salamandra. GALLICE Sourd, Blande, Alebreine, Arrassade, That, & Normannis (ni fallor) Muron. GERM. Maal Moll Molch/Moldwurm /Olm /Puntermaal/Guattertetsch.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
