# Icones animalium 121

Conrad Gessner, Icones animalium, ANIMALIVM QVADRVPEDVM VIVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/121

Lurida haec terrestris Rana, & (ut ex ipso colore apparet) uenenosa, mutaque (nisi uox ui aliqua exprimatur) in hortis & syluis inter frutices reperitur apud nos: magnitudine qua uulgares aquaticae Ranae, dorso gibboso utrinque ad latera eminentibus ossiculis. Color ei uiridis ferè, sed obscurus & subfuscus est. latera maculis ruffis scatent. sunt & digiti pedum ruffi. De mutis quidem Ranis non satis sibi constant ueteres, & species diuersas confudisse uidentur. GERM. Graßfroͤsch/Gartenfroͤsch/Holtzkrott. RANVNCVLVS seu Ranula uiridis, Rana calamites aut dryopetes cognomine: quòd inter arundines aut arbusta degat. Veterum aliqui hanc mutam dixerunt: sed cum uoce sua pluuias praesagiat, unde & Mantis appellata, uidetur, non est muta: nec adeò uenenosa, arbitror, ut Rubetae & mutae ab eis dictae Ranae. ego nullam prorsus mutam esse puto Ranarum speciem: sed si fluuiatilibus & coaxantibus Ranis conferantur terrestres, mutae uideri possunt, in primis uerò gibbosa, ni fallor. GRAECE Bάτοαχος καλαμίπης, Βάπραχος χλωρὸς ἢ μικρὸς ὁ ἐπὶ ττνς καλάμων γινόμενος. Βρέξας (ut Αίας) aliquibus, Galeno teste, per onomatopociam fortè: aut à praesagio pluuiae. Bρέχειν enim Graecis pluere est; quasi diceret Bρέßει, βρέξει, id est, pluet, pluet. Bρεκεκεκέξ, κοαξ, κοαξ, Aristophani fictitia de Ranarum uoce nomina sunt. Germanicum etiam Ranae fl. nomen ad Graecum Brexas accedit. ¶ Vbi manum inijcit benignè, ibi onerat aliquam zamiam, Plautus de homine auaro blandiente: ubi Scholiastes: zamiam (inquit) id est, damnum. nam zamiae dicuntur Ranulae in arbore, quae nisi detrahantur, alios laedunt. Sic ille: sed absque authore. ego ζμίαν Graecè damnum significare scio, pro quo Doricum est ἐεμία, (cui simile Germanicum jamer, id est, calamitas:) qui tamen uel Latinè uel Gręcè hoc uocabulum pro Rana usurpauerit inuenio neminem. ITALICE Racula, Ranocchio, Verdacula, Ranauoto, Ranonchio de rubetto. GALLICE Renogle, Graisset, Croisset, Verdier. GERMANICE Taubfroͤsch. FINIS.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
