# Icones animalium 123

Conrad Gessner, Icones animalium, ADDITIONES QVAEDAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/123

Mihi quidem genus hoc Bouis uidetur rectè appellari posse Bison albus Scoticus uel Calydonius: eò quòd Leonis instar iubatus sit, ut de Bisone Oppianus scribit: sed non etiam barbatus, ut Bison simpliciter dictus eidem. GERMAN. Ein art wilder Ochsen /findt man in dem wald Caldar oder Callendar genaut / im kuͤnigreych Schottland/gantz weyß von farm/mit langem haar vmb die schultern vnd biust wie ein Loͤw. VROS (inquit Sigismundus Liber Baro) sola Masovuia Lithvuaniae contermina habet: quos ibi patrio nomine Thur uocant, nos Germani propriè Vior dicimus. Sunt enim uerè Boues syluestres, nihil à domesticis hobus distantes, nisi quòd omnes nigri sunt, & ductum quendam instar lineae ex albo mixtum per dorsum habent. Non est magna horum copia: suntque pagi certi, quibus cura & custodia eorum incumbit: nec ferè aliter quàm in uiuarijs quibusdam seruantur. Miscentur Vaccis domesticis, sed non sine nota. Nam in armentum postea, perinde atque infames, à caeteris Vris non admittuntur; & qui ex eiusmodi mixtione nascuntur Vituli, non sunt uitales. Sigismundus Augustus rex mihi apud se oratori donauit exenteratum unum, quem uenatores eiectum de armento semiuiuum confecerant: recisa tamen pelle quae frontem tegit. quod non temerè factum esse credidi: quanquam cur id fieri soleret per incogitantiam quandam non sum percontatus. Hoc certum est, in precio haberi cingula ex Vri corio facta: & persuasum est uulgò horum praecinctu partum promoueri. Atque hoc nomine regina Bona, Sigismundi Augusti mater, duo hoc genus cingula mihi dono dedit: quorum alterum serenissima domina mea Romanorum regina, sibi à me donatum, clementi animo accepit. Haec ille. Ego etiam ex Vri pelle cingulum ab Antonio Schnebergero meo ex Polonia missum accepi: cuius corium duriusculum ualidumque est, pili uerò (quod mireris) mollissimi, instar pecoris lanae, densi, coloris nigri, sed ruffo modicè admixto, si propiùs spectes. ¶ Icon quam suprà posuimus pag. 30. tanquam Vri, cum uenatore post arborem stante & uulnerante, ipsum uenabulo, Bisontis est potiùs secundum Sigismundum Baronem, (quanuis non satis probè facta,) qui hoc modo Bisontes (quibus & barbam tribuit) non Vros capi scribit. ¶ Pli nius alicubi Bouem syluestrem nigrum nominans, Vrum intellexisse uidetur. Sunt & apud Arachotos Boues feri, colore atro, corpore robusto, rictu leuiter adunco, (ἐπίγρυποι,) quorum cornua resupinantur, ἐξυπτιάτουσι: qui ad Bisontes potiùs quàm Vros accedere uidentur.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
