# Icones animalium 124

Conrad Gessner, Icones animalium, ADDITIONES QVAEDAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/124

INTERFloridam peninsulam Noui orbis & Palmam flumen, (inquit Andreas Theuetus) ferarum monstrosarum formae diuersae reperiuntur: & inter alias Taurus qui dam grandis, cuius cornua sunt pedalia tantùm. dorso imminet tumor sicut in Came lo. pilus toto corpore prolixus est, colore Mulae flauae aut ex ruffo nigricantis, ea ximè parte quae sub mento est. Huius generis duo uiui aliquando in Hispaniam aduecti sunt, (quorum alterius pellem solùm uidi,) sed uiuere diu non potuerunt. Aiunt hoc animal perpetuum esse hostem Equi, nec ferre posse ut in propinquo sit, Sic ille, qui iconem etiam eius in Gallica sua descriptione Americę proponit. Carici Boues Plinio in parte Asiae, foedi uisu, tubere super armos à ceruicibus eminente, luxatis cornibus, excellentes in opere narrantur. Idem memorat Scythicos, in quorum dorso, similiter ut Camelorum, gibber sit, & eos quoque cùm dorso clitellae imponuntur, perinde ut Camelos genu flectere, &c. Quin etiam Syriacis gibber in dorso esse scribit, palearia negat. Sed hi omnes mansueti uidentur: Theueti uerò Bos ferus est: quem idcirco Bouem camelitam ferum nominabimus. legitur autem camelitae nomen apud Suidam, his uerbis: Καμηλίπης βοῦς ὅτω καλόμενος. Pag. 36. uersu 1i. post hęc uerba, animal fuerit, notandus est punctus geminus, & addendum; aut fortè Subus Oppiani, qui similiter amphibius eodemque colore est. Pag. 38. uersu 7. post haec uerba, caprino tectas, addendum: In Rupicapra etiam paulò antè diximus, Cemadem Aeliani, uideri posse Oppiani Subum. COLI (ut nos appellauimus ex Strabone) caput cum suis cor nibus, cuius picturam à generoso uiro Sigismundo Libero Barone in Herberstain, accepi. Ego superiùs (pag. 40.) eiusdem ferè cornua satis rectè quidem picta exhibui, (nam corpus reliquum ex coniectura ad descriptionem expressum est,) quantum imitari meus pictor cornu uerum, quod habeo, potuit: flectuntur enim ita in diuersas partes haec cornua, ut pictura non satis assequatur. at situm eorum inter se, (qui ad Strepsicerotis Caij cornua ferè accedit) & ela tam sublimitatem, non rectè. ¶ In desertis campis circa Borysthenem (inquit idem Baro in Commentarijs rerum Mosco uiticarum) Tanaim & Rha, est Ouis syluestris, quam Poloni Solhac, Mosci, Seigak appellant, magnitudine Capreoli, breuioribus tamen pedibus: cornibus in altum porrectis, quibusdam circulis notatis: ex quibus Mosci manubria cultellorum transparentia faciunt: uelocissimi cursus, & altissimorum saltuum. CAMELOPARDALIS icon accuratior (quàm exhibita sit supra pag. 42. ) ex charta quadam nuper impressa Norimbergae, ubi haec etiam uerba leguntur: Rarum & admirabile animal, nunquam priùs uisum (in Germania) Surnappa nomine, altitudine ad summum uerticem supra quinque orgyias, corniculis duobus ferrei colors, pi lo laeui (& composito,) colore pulchro: diligenter & probè depictum per Melchiorem Luorig Constantinopoli, (ubi Turcarum imperatori hoc animal donatum fuit,) & amico cuidam in Germaniam transmissum, anno Salutiferi partus M. D. LIX. CERVI Burgundici, seu Subulonis, aut semper Subulonis (de quo scriptum est suprà in Ceruo, paginis 44. & 45.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
