# Icones animalium 135.10

Conrad Gessner, Icones animalium, D. IOANNI ILLVSTRISSIMI AC POTENTISSIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/135.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/135.10

Nam licet eaedem ferè imagines in magnis Voluminibus nostris, cum prolixis singulorum descriptionibus reperiantur: iucundius tamen & commodius pro multorum conditione fore uisum est, si separatim aederen tur: & uobis quoque non ingratum, quibus propter grauißima Reipub. negotia, magna Volumina uersare non uacat. Valete. Tiguri in Heluetia, Anno redempti orbis M. D. LIII. quinto Calendas Augusti. Hanc epistolam cur hîc in uoluminis calce posuerim, in Praefatione ad Serenissimam Angliae Reginam expositi.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
