# Icones animalium 135.6-9

Conrad Gessner, Icones animalium, 135.6 to 135.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/135.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/135.6

Hoc unum dicam, magna apud nos per homines fide dignos de uestro in ueram pietatem bonasque artes & literas studio, ac homines earum studiosos fauore, praeconia iam in plurimo rum animis certa confirmataque esse. His accedit mirifica cum prudentiae uestrae in rebus domi ac in pace Regni geren dis, tum foris & in bello circa rem militarem peritiae ac fortitudinis, ut multis hactenus periculis declarastis, laus & praedicatio. Quibus in uobis diuinitus collocatis bonis ut Anglia uestra diu & prosperè fruatur faxit Deus opt. maxi mus. Haec ita se habere cum mecum aestimarem, animi uestri celsitudine fretus, has Animalium picturas sub nominis uestri patrocinio aedere non dubitaui. Quanquam enim insula uestra, uiros multos incomparabilis doctrinae subinde producat: spero tamen magnum & excelsum animum uestrum nullis locorum finibus includi aut cohiberi posse, quo minùs se qualis quantusque sit erga exteros etiam declaeror: idque diuina quadam Dei omnium patris imitatione, qui beneficentiam, ita ut Sol suam lucem, aequè in omnes partitur. Accipite igitur, magnanimi uiri, hoc cen anathema uirtutum uestrarum ueluti templo consecratum, in quo per otium aliquando uarias & admirandas Animalium species contemplemini: ex qua contemplatione tum oblectemini obiter, tum in meditationem Dei omnium opificis (per quem est, mouetur & uiuit quicquid in rerum natura extat, suo quodque modo & quodam diuinitatis uestigio) animis prouehamini. Spectabitis hîc uelut in theatro bestias, non uulgares tantum, quarum si non raritas, pictura saltem delectabit, ars semper liberalis & nobilis iudicata: sed peregrinas etiam, quas uel Asia, uel mirabilium ferarum mater Africa, uel ad extremam meridiem remotus orbis nouus, uel ad ultimum Septentrionem diuersae regiones alunt. Spero autem non pictoribus tantum alijsque artificibus, qui rerum imagines quoquo modo exprimere conantur, propter artem cuique suam, sed alijs etiam plerisque propter uoluptatem quam rerum naturae admiratio parit, institutum hoc nostrum approbatum iri.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
