# Icones animalium 24-2

Conrad Gessner, Icones animalium, QVADRVPEDVM VIVIPARORVM ORDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/24-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/24-2

triginta porcos peperit albos. itaque quod portenderit factum, scribitur, triginta annis ut Lauinienses conderent oppidum Albam. Huius suis ac porcorum etiam nunc uestigia apparent. Iam ne (Nónne simulacra eorum aenea etiam nunc in pub lico posita: & corpus matris ab sacerdotibus, quod in salsura fuerit, demonstratur? Porci (Apri, Plinius) effigies inter militaria signa quintum locum obtinebat. quia confecto bello, inter quos pax fieret, caesa porca foedus firmare solebant, Festus. Samiorum naues Suis typum in proris praetendebant: unde & prouerbium natum est, Σνὸς τύπον, Varinus. Samaena (adiectiuum nomen foemininum à Samo) nauis, cuius insigne fuerit Porci caput, (προτομη) apud eundem & Hesychium legitur. Veteres numos pecudum effigie signabant, Ouis, Bouis, Suis, Plutarchus in uita Publicolae. Porcam auream & argenteam dici ait Capito Atteius: quae etsi numero hostiarum non sit, nomen tamen earum habere, (&) alteram ex auro, alteram ex argento factam adhiberi sacrificio Cereali, Festus. Emblema Alciati: loquitur autem Mediolanum ciuitas. Bituricis Veruex, Heduis dat Sucula signum. His populis patriae debita origo meae est. Quam Mediolanum sacram dixere puellae Terram: nam uetus hoc Gallica lingua sonat. Culta Minerua fuit, nunc est ubi numine Tecla Mutato, matris uirginis ante domum. Laniger huic signum Sus est, animalque biforme, Acribus hinc setis, lanitio inde leui. Quadrupedum ITALICE Cane. LATINE Canis. GERMAN. Hund. GALLICE Chien. SEQVVNTVRtria canum genera, quae Hector Boëthius Scotis peculiaria esse scribit: sed ut Io. Caius Anglus nos monuit, non

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
