# Icones animalium 25

Conrad Gessner, Icones animalium, QVADRVPEDVM VIVIPARORVM ORDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/25

minus frequentes in Anglia sunt. Effigies eorum Heinricus à S. Cla ro Metropolitanae Ecclesiae Glasguensis in Scotia decanus, uir nobilitate & eruditione praeclarus, per doctissimum uirum Io. Ferrerium Pedemontanum nobis transmisit. CANIS Britannicus siue Scoticus alius, furum deprehensor, Scotis uocatus ane Sluthhownd. Conferatur hic cum Anglorum Bluthunde/ id est, Cane sagace sanguinario. Similem quidem huic Canem sagacem sanguinarium pictum lo. Caius milit, cuius effigies mox sequetur cum loro. sed hoc & sequente sagacibus suum maiorem esse scribit. Canis hic (inquit Hector Boethius) haud maior est odorisequis: sed ut plurimum ruffus, nigris inspersus maculis: aut niger ruffis. Tanta uero his sagacitas inest, ut fures furtoque ablata persequantur, & deprehensos conti nuò inuadant. Quod si fur, quò fallat, fluuium traiecerit, quo loco fluuium ingressus est & ipsi se praecipitant, & in aduersam deuenientes ripam, in gyrum circunquaque procurrere non cessant, donec odoratu uestigia assequti sunt, &c. GERM. Schlatthund/ Bluͤthund. CANIS Britannicus sagax: qui in Scotia, ut quidam retulit, uocatur ane Rache.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
