# Icones animalium 26

Conrad Gessner, Icones animalium, QVADRVPEDVM VIVIPARORVM ORDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/26

Genus hoc (inquit Hector Boethius) odorisequum est: feras, aues, imò & pisces quoque inter saxa latentes, odoratu inuestigat. Io. Caius Anglus tamen nos docuit, Canem uenaticum omnem qui feras perse quatur, Anglicè uocari à Gunde. in eoque genere qui feras uiuas tantùm odore sequatur, similiter nomine generis à Gunde dici: foeminam uerò eius, Anglis a Bracke: Scotis ane Rache. GERMAN. Ein Brack/ ein Schottischer Wassethund. CANIS Britannicus uenaticus, celerrimus audacissimusque: non solùm in feras, sed in hostes etiam latronesque: praesertim si dominum ductoremue iniuria affici cernat, aut in eos concitetur. Leporarius. SCOT. Ane Gtew Horond/ id est, Canis Graecus, ut quidam interpretantur. Angli scribunt a Giehunde: quod nomen lo. Caius deducit uel à gret/ id est, magnitudine, quòd caeteros uenaticos magnitudine excedit: uel à gre / hoc est, gradu, quòd in Canum uenaticorum genere praecipui gradus est & generositatis.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
