# Icones animalium 30

Conrad Gessner, Icones animalium, QVADRVPEDVM VIVIP. FERORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/30

Latisque feri cornibus Vri, Seneca in Tragoedijs dixit: non quòd cornua lata habeant, sed quod latissime ad latera ea extendant. Vi & uelocitate insignem esse. Vervilius Vrorum nomen simplicius pro bo bus syluestribus posuit, abundante etiam epitheto Syluestrium: neque enim Vri ulli mansueti sunt. Seruius interpretatur houes syluestres qui in Pyrenaeo monte inter Galliam Hispaniamque nascatur, interpretatur, sic dictos ἀπὸ τῶν ὀρτν, id est, à montibus. Sed houes feri in alijs atque alijs regionibus diuersi sunt: Vri uerò propriè dicti speciem unam constituunt, nomine, ut ego coniecerim, non Graecae originis, sed ab illis gentibus sumpto apud quos nascitur. nam & Germani Dioche (id est Vrum houem, quanquam non hunc sed Bisonem) appellant: & Poloni Thur, literati Thuronem, maior is est mansueto, Bisone autem minor: cornibus extrema parte praeacutis: robustum & uelox animal ut aiunt. Germania Seythiae con termina insignia boum ferorum genera gignit, iubatos Bisontes: excellentique & ui & uelocitate Vros, quibus imperitum uulgus Bubalorum nomen imponit, Plinius. Plura uide mox in Bisone: & in Censuris ad finem huius libri adiectis. Basileae nuper apud egregium pharmacopolam Hummelium uidi cornu oblongum, nigrum: ab uno latere nodis, ferè ut lbicis cornu, distinctum: Bubali esse aiebat sed inquirendum diligentius. Vros inquit Sigismundus Liber Baro) Germani Bisontes uocant: Lithuani Thur. reperitur autem in sola Mazonia: forma bouis nigri, longioribus cornibus quàm Bison. Nec te moueat dictio Germanica, quae Vrum Bisontem uocat: & Bisontem, Auror, (id est, Vrum) Nam Caesar in Commentarijs tradit, Germanos Vrorum cornibus pro insignioribus poculis quondam usos fuisse: quem usum etiam hodie Samogithae (proximi Lithuanis) obseruant. Vrorum porrò cornua, quae etiam nostro tempore in quibusdam templis auro & argento exornata, ueluti rara quaedam monimenta reperiuntur, & longitudine & colore à Bisontis cor nibus aliquanto breuioribus, poculisque minimè aptis, facilè discernuntur. Vrus (inquit Scaliger) à uulgari Tauro nihil differt, nisi magnitudine, & utribus, quibus illum superat. cornibus uastißimis.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
