# Icones animalium 31

Conrad Gessner, Icones animalium, QVADRVPEDVM VIVIP. FERORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/31

GERMAN. Ein Viochs oder Awerochß/nit conterfeetet) sunder oß einer Mappa Beß Moscowiter lands genommen. LATINE Bison ueterum. nam recentiores aliqui Germanici uocabuli imitatione, Vrum ueterum, nominant Bisontem. Nos hunc uerum Bisontem existimamus, ut an te nos uir doctissimus Nicolaus Hussouianus, cuius carmen extat de Bisontis statura, feritate ac uenatione: & similiter Sigismundus Liber Baro, & Iulius Scaliger. Lege etiam quae proximè cum Vro scripsimus. GERMAN. Awerochs/ Diochs: solt billicher ein Wisent geneunt werden / als etlich meinend. LITHVANIS Suber, Polonis Zuber, unde aliqui Latina inflexione Zubronem nominant. Bison à Pausania Taurus Paeonicus nominatur. Aristoteles Bonasum etiam, Taurum Paeoniae fe rum esse tradit. Bison, Bisonis, inflectitur à Graecis: Latini in obliquis proferunt cumt. bisontem. obtigit autem ei hoc nomen à Bistonia, quae est Thracia, uel Thraciae regio, quanuis in ipsa Thracia & Paeonia fortè non reperitur, sed alijs ad occidentem magis remotis regionibus, & Graecis Latinisque olim incognitis. Apud authores cognominatur turpis, uillosus, & iubatus Leonis instar describitur, barbatusque: cornibus acutis admodum, mucrone recuruo & sursum spectante. Albertus Bisontis nomine etiam Vrum complectitur: nam Wisent uulgo nominatis alta longaque cornua esse ait: alijs uero breuia, crassa & ualida. Bisontis apud Iul. Caesarem descriptio, planè falsa est, (& ad Tarandum magis quam Bisonem accedit,) sicut & Alces. Bisontis tinquit Antonius Schnebergerus meus in epistola ad me) quem Poloni Zubr nominant, imaginem mittam tibi ubi accuratam nactus fuero: nam Sigismundi Baronis neutra mihi probatur. Mittam etiam cornu. Nullum equidem noui animal cuius aspectus tam atrox sit. nuper duos uidi in amplissimo roborario, quod duarum horarum itinere Vilna distat. aestate sicut & aliae quadrupedes, pilos breuiores rarioresque habet: hyeme contra. uescitur foeno. Haec ille. Nobilissimus lo. Bonerus, in epistola qua me dignatus est. Ex cornibus (inquit) quae mitto, quanuis non iustae magnitudinis, uastitas huius beluae considerari potest. nam in capite ubi applicantur ossibus & pelli, interuallum ad minus duos pedes Romanos aequat. LAT. & Graecè Honasus uel Bonassus: reperitur & n.gem inato scriptum. alio nomine Monops à Paeonibus uocatur. GERM. Ein wilde Buͤffel oder Wisenten art. BOHEMICE Loni. ICONEM exhibitam tanquam Bouis feri alicuius olim Cor. Sittardus Norimberga ad me misit, nescio unde nactus.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
