Latin
32.5 to 32.6
Conrad Gessner, Icones animalium 32.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cornuum curuatura ita se promittit, ut non rectà deorsum uergat, sed obliquè antrorsum. quod quia uideri nequit in facie prospiciente, curaui ut appareret in auertente in latus. Sparium frontis inter cornua, palmorum Rom. rrium est cum semisse. Longitudo cornuum, pedum est duorum, palmorum trium, &digiti semissis. Bonassus Aristotelis dodrantalia habet cornua, uel paulò longiora.) In ambitu ubi capiti iunguntur, pedis unius &palmi semissis sunt. Huius generis caput allud Varuici in castello uidi: cuius cornuum ossibus si ipsa cornua addans, multò fierent longiora, &alia figura atque curuatura. Eo in loco etiam uertebra colli eiusdem animalis est, tanta magnitudine, ut non nisi longitudine trium pedum Rom. &duorum palm. cum semisse circundari possit, &c. cranei huius iconem à pictore nostro inuersam esse, Io. caius postea per epistolam significauit, ego qualis reuera cornuum in eo situs sit, non satis assequor. BVBALVS Africanus Bellonij. Vidimus (inquit) in Cairo paruum bouem Africanum, for ma corporis plena, parua, in se confercta, crassa, sed scitè expressa. Hunc statim Bubalum uete rum Graecorum esse conieci, notis omnibus. Aduectus autem erat Cairum è regione Asamiae: quamuis in Africa quoque reperiatur.