# Icones animalium 33.5-6

Conrad Gessner, Icones animalium, 33.5 to 33.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/33.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/33.5

Fortasse Lant Bubalis sit (inquit Scaliger) nam Plinius ambiguè Vitulo Ceruoue similem facit. Ego sanè hunc Bubalum esse facilè persuadeor, quoniam alium hactenus non noui cui ueterum descriptio aequè conueniat: praesertim Oppiani lib. 2. de uenatione: etiamsi minorem eum facere uideatur: nempe dorcade platycerote corpore inferiorem. Cornua quidem eius ita describit, ut non ramosa, sicut ceruis & capreis: sed Rupicaprarum n ostrarum cornibus similia, tum situ, tum in auersam partem retortis mucronibus, esse uideantur, ad pugnam ferè inutilia. Author innominatus cuius Graecum de animalibus libellum manuscriptum habeo: Bubalum in Libya, inquit, partim boui, partim ceruo similem esse: non dormire: & alium ultra alpes prope Rhenum fluuium Bubalum esse, colore albo, saeuum, uel, ut ipse loquitur, φάνον. Cornu incertum cuius bestiae, catena suspensum ad columnam in aede summa Argentinae: longum (filo ducto secundum hemicyclium à principio ad finem) quatuor ferè cubitos Romanos. Cultro cum raderem, cornu uerum esse apparebat. fuere nimirum Vri alicuius uastissimi, aetate multùm prouecti.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
