# Icones animalium 37

Conrad Gessner, Icones animalium, QVADRVPEDVM VIVIP. FERORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/37

¶ In Creta (inquit Bellonius) praesertim Ida monte, genus Ouis reperitur, quod pastores Strepsicerotem no minant; cui cornua non ut Ouibus communibus reflexa, sed omnino recta erectaque ut unicornis, spiris canaliculatis capreolorum instar intorta. nec aliud à nostris Quibus differt, ne magnitudine quidem: & similiter, ut nostrae, gregarium est, & in magnis gregibus degit: cuius figuram nos primi, à nemine alio excerptam publicamus, Haec ille. De Strepsicerote alio, proximè leges. Strepsicerotis cornuum effigiem aliam lo. Caius ex Anglia pictam ad nos misit, cum descriptione eorundem, quam hîc adijcio. Strepsicerotis cornua (inquit) tam graphicè descripsit Plinius, atque lyris tam appositè comparauit, ut longiore uerborum ambitu opus non sit. Ergo hoc tantum addam: ea esse intus ca ua, sed longa pedes Romanos duos, palmos tres, si recto ductu metiaris: si flexo pro natura cornuum, pedes tres integros. Crassa sunt ubi capiti committuntur, digitos Rom. tres cum semisse, describuntur in ambitu palmis Rom, duobus & dimidio, eo ipso in loco. In summo, leuore quodam nigrescunt, cum in imo fusca magis & rugosa sint. Iam inde à primo ortu sensim gracilescunt, & tandem in acutum exeunt. Pendunt unà cum facie sicca per longitudinem dimidiata, libras 7 uncias 3, & semissem. Facies, quae adhuc superest iuncta cornibus, & frontis ceruicisque pilus, loquuntur Strepsicerotem animal esse magnitudine ferè ceruina, & pilo rufo ad instar ceruini. Sed an nare & figura corporis ceruina sit, ex facie nihil habeo certi dicere, cum nares diuturni temporis usu detritae sint, & facies eadem de caussa hinc inde glabra sit. conijceres tamen ex eo quod superest eum propius accedere ad ceruum aut platy cerotem. Hinc pictor ceruinas adiunxit nares Strepsicerotis faciei, exiguas scilicet & breuiores, quàm pro facies magnitudine. Quod inter radices cornuum uides, pars colli est. Haec Caius. Idem postea in Epistola ad me: Si Ouis Cretensis (inquit) seu Idaea, Strepsiceros sit, propter erectorum cornuum figuram, eadem opera & Mono ceros erit Strepsiceros, At non propter uersuram erecti, sed flexuram indirecti cornu uocatur Strepsiceros. Ita enim flexa utraque sunt, ut eorum curuaturae faciant imaginem lyrae, ut rectè scripsit Plinius. Quamobrem imaginem adiunxi, ut inter Strepsicerotem & Ouem Cretensem, non tu solùm, sed & omnes qui eam uiderint dijudicent. Talem autem antiquorum lyram esse uicissim & ex hac cornuum curuatura, & ex coelesti lyra scire licet (etsi in chartis astronomicis aliter depingatur) si deinpto manubrio, aut pro manubrio supposito animalis capite, spacium inter cornua corpus esse lyrae, animo conceperis. ¶ Subus appellatur ab Aristotele (Oppiano di cere debuit) qui à Plinio Strepisceros, inquit lo. Bodinus enarrans librum 2, Oppiani de Venatione: mihi hoc simpliciter affirmari posse non uidetur: quando alijs uersibus Oppianus, ut superius citaui, Strepsicerotis meminit. Subus quidem ei amphibia quadrupes est, piscibus uictitans. uideri autem potest ad syluestre Ouium genus referri posse.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
