# Icones animalium 41.1-3

Conrad Gessner, Icones animalium, 41.1 to 41.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/41.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/41.1

Gregatim degunt circiter quingentos: à paschatis festo interdum ad duo millia congregantur. coloris sunt cinerei, pulli uerò eorum fului: rostro in acutum porrecto ut porci. Pariunt plerunque gemellos post pascha: famis patientissimi, frigoris non item. Lupi niuis tempore plurimum eis nocent. Cornibus equum perforant, si uentrem attigerint. Martio mense effodiunt radicem quandam, quae uel odo re suo libidinem eis excitat, & uim genitalem adauget. Cornu raro duobus digitis quàm id quod ad te mittitur, longius reperitur. Cornua etiam foeminae gerunt. rarissima sunt recta nec circuntorta. quòd si diutius solem & pluuiam ferant in agris iacentia, lignescunt. In Turcia cornu unum quatuor solidis Cracouiensibus uaenit. Qui haec mihi dictabat, propria manu ad ducentos interfecisse se affirmabat. ¶ Ex epistola, qua me dignatus est illustris uir dominus lo. Bonar de Balicze, liber Baro, etc. uir ut auita nobilitate, ita eruditione uaria, & omni uirtutum genere summus, à quo etiam cornu dono accepi. Cornu missum à me gratum tibi fuisse gaudeo: ipsius ue rò ferae iconem integram non facile tibi polliceri ausim: conabor tamen quantum potero ut haberi possit. In campis Ponticis, ubi sunt maximae planicies, in quibus praeter coelum & terram nihil conspici potest, isti Sulaci gregatim agunt, uelocitatis ac libidinis immensae: itaque aliquando Venere exhausti, contractis (aut resolutis) omnibus neruis, per horas 24. semimortui, amisso pedum usu, humi prostrati iacent, neque ante horas uiginti quatuor liberantur, nisi herba quadam gustata. quam si in proximo fortè nascentem rependo contigerint, illico sibi restituuntur. Sic affecti interdum deprehenduntur. Quòd si aliquando turmae equitum serenissimi regis nostri, (quae cu stodiam agunt, & per illos campos qua transire Tartari solent, obequitant, ut eos à praedatione arceant, uel insidijs uenientes excipiant,) gregem istorum animalium cir cundare possunt, nonnulla ex eis conficiunt sagittis, cornuaque (rarissimum etiam inter nos munus) acquiruntur. Quòd si quando animal uiuum capiatur, omnis mansuefactionis impatiens est. Haec ille.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
