Latin
QVADRVPEDVM VIVIP. FERORVM
Conrad Gessner, Icones animalium 42
Unproofread scanNot analysed yet
anteriora olim ex libro quodam typis impresso innominati authoris qui Terram sanctam crura aliquanto proItalicè descripsit. Aliam meliorem quaeceriora, quàm quae Eres in fine huuus libri. qui maximi, posterio ra ualde breuia, ut ei dorsum decliue sit ad clunes, quas astrictas habet, ut Asinus: cuius etiam caudam sua cau da refert. Contrà latissi mo pectore est. Haec Scaliger. Oppianus caudam Dorcalidis, id est, Capreoli, ei tribuit, nigris in extremi tate pilis hirsutam. Aures exiguas. Cornua exilia, rectà proceden tia. Icon quam exhibemus sumpta est ex Ita lico libro, typis uulga to, authoris innominati, quo Terra sancta describitur. Strabo hoc animal non θιρίον, id est, feram, sed βόσκημα, id est, pecus uel pecudem esse tradit: quod ita accipio, moribus eam pecudum instar placidis, earumque ritu βέσκεσα, hoc est, herbis &frondibus pasci, homini &alijs animalibus innoxium. Diuersum confusa genus Panthera Camelo, Horatius, ex recentioribus etiam Graecis innominatus quidam scribit nasci hoc animal ex parentibus genere diuersis: quod mihi non uidetur, &c. Nabim Aethiopes uocant, collo similem Equo: pedibus &cruribus Boui, Plinius. qui &Camelopardalim dictam scribit, ab albis maculis rutilum colorem distinguentibus. ARABICE Serapha, unde caeterae gentes pleraeque omnes Giraffam, uel Zirasam nominant. GERMAN. Giraff/ ein froͤmbothier vß Indiasec. Mag ein Kaͤmelpard genennt werden: darumb daß es mit dem kopff vnd halß eim Raͤmelthier glych ist/ mit den flaͤcken aber einem Leopard: vornen gar hoch gesetzt /hinden nider. ALLOcamelus Scaligeri. Animal est (inquit) in terra Gigantum, capite, auriculis, collo Mulae: corpore Cameli, cauda Equi. Quamobrem ex Camelo &alijs compositum Ἀλλοκάμηλον appellauimus. Sic ille. Apparet autem hoc ipsum esse, cuius figuram proponimus, ex charta quadam typis impressa mutuati, cum hac descriptione: Anno Domini 1558. Iunij die 19. animal hoc mirabile Mittelburgum Selandiae aduectum est, antehac à principibus Germaniae nunquam uisum, nec à Plinio aut alijs antiquis scriptoribus commemoratum. Quem Indicam esse dicebant è Piro (fortè Peru) regione sexies mille miliaribus ferè Antuerpio distante. Altitudo eius erat pedum sex, longitudo quinque: collum cygneo colore candidissimum: corpus (reliquum) ruffum uel puniceum. pedes ceu Struthocameli: cuius instar urinam quoque retro reddit. Hoc animal (erat autem mas, aetatis annorum quatuor) Theodoricus de Neus ciuis Coloniensis ad Rhenum, Caesareae maiestati adduxit &obtulit. Haec hactenus ut in Scheda illa leguntur, Noribergae, ut conijcio, excusa, in qua ciuitate hanc bestiam sibi uisam amicus quidam nobis retulit. Eam quanuis non cornutam, hoc loco post Came