# Icones animalium 45.1-4

Conrad Gessner, Icones animalium, 45.1 to 45.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/45.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/45.1

ἔλαφον, postremo κεράστυν aut ἀχαίνην, &c. ¶ Vidi hodie in regio conclaui maxima cornua cerui ex quercu arbore egredientia seu enascentia miro modo. in altera (posteriori) nanque parte prima uertebra colli adhuc eminet: antrorsum nihil nisi utrinque duo infimi rami cornuum egrediuntur, reliqua pars sursum tendit, &c. Curabo depingi, & ad te mittam cum diligenti descriptione. est enim res admiranda: Antonius Schnebergerus in suis ad me literis è Vilna Lithuaniae datis, quarto Augusti anno 1759. Cornua Ceruo post annum sextum nihilò numerosius ramificant. Quin senibus duo desunt rami, qui prima statim prodeunt aetate, quos ἀμυντηρας Graeci, Latinè minus bene adminicula, melius prosubulas dixeris: quia & alijs surrectis prostant: & primorum faciem gerunt, quas Latini subulas in anniculis appellant: unde & ipsos, Subulones, Scaliger. Vide cum sequente figura. Ceruus. Cernae. Ceruis bimis cornua primùm oriuntur simplicia & recta, ad subularum similitudinem, quamobrem Subulones Πατταλία) per id temporis eos uocant, Aristoteles. Ego subulonis cerui cornua uidi dodrantis circiter longitudine, nullis adminiculis, (lege quae proximè retrò scripsi de Ceruo,) nostri uocant ein Spiss: Furcarij uerò uulgò dicti, hoc est, trimi (eins Gablers) duorum & amplius dodrantum. quadrimum demum, Ceruum appellant, ein Vurtz. Sed species alia Ceruorum reperitur, qui semper Subulones sunt: hoc est, directa simpliciaque & sine ramis cornua gerunt. Ego cum aliquando putarem, ita ut in ueterum libris legeram, Subulones non alios esse quàm Ceruos bimos, ea de re cum Sabaudo quodam Segusiano, uiro literato, dispu taui, rogauique ut ad suos reuersus rem omnem diligentissimè mihi perscriberet, id quod is paulo post praestitit, his uerbis: Superioribus diebus, cum nostrae disceptationis de Ceruis in mentem uenisset, statim ad eos qui ab ineunte aetate in uenatione consenuerant, me contuli, quos aliquando super hac re audieram, ut iterum eos sedulò consulerem, cum etiam ex ipsis quosdam habeam familiarissimos.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
