# Icones animalium 46.5-6

Conrad Gessner, Icones animalium, 46.5 to 46.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/46.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/46.5

Britannicos à Capitolino nominari coniecerim albos ceruos: nam hoc etiam colore in Anglia haberi aiunt: & Pausanias albos Romae sibi uisos scribit, (in spectaculis nimirum è Britannia aduectos.) ¶ Tragelaphus eâdem est qua Ceruus specie, barba tantùm & armorum uillo distans, (Aristoteles etiam cornibus distinguit,) non alibi quàm iuxta Phasin amnem nascens, Plinius. at Diodoro Tragelaphi & bubuli nascuntur in Arabia, exhibitus quidem hîc Ceruus, quamuis circa guttur & armos, uillis tegitur longis, non tamen barbatus uidetur, ut neque Bellonij Tragelaphus, quem potius Pygargum esse diximus ex Caprarum syluestrium genere. Hunc uerò Ceruum, quoniam caeteris maior est, Achainam cognominemus licet: sic enim ueteres ceruorum maiorum genus ab Achaea Cretę ciuitate nominarunt. Non desunt Grammatici eosdem ceruos Σπαθῃναίας dici interpretantes. Ceruorum foetus νεθροὶ dicuntur: paulò adultiores κεμάδες: postea ἕλαφοι. ἔλαφοι.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
