# Icones animalium 48

Conrad Gessner, Icones animalium, 48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/48

Grammatici Cerasten, Ceruum interpretantur, magnis praeditum cornibus: sed non puto authorum quenquam absolutè hoc uocabulo uti. nos apud Pollucem κεράστην inter epitheta Cerui pro cornuto legimus. κατʼ θθοχὴν quidem accipi nihil prohibet. GERMAN. Biandhirtz. Caput hoc lo. Caius in Anglia depictum ad me dedit. Videtur autem (inquit) eius animalis esse, quod Iulius Capitolinus Ceruum palmatum ex argumento uocat. Eius si non est, alicuius ex genere Platy cerotum fuerit. Verùm quòd cor nua haec aut aequant aut superant & longitudine & crassitudine cer uina, & latitudine excedunt Platy cerotis cornua, consonum est cor pus animalis Cerui potius, quàm Platycerotis simile esse. Haec ille. Ego Ceruos palmatos, quorum solus Capitolinus meminit, aliquando esse conijciebam quos uulgò Damas uocant, (aliae enim sunt ueterum seu Plinij Damae,) Graeci Dorcades platycerotes. nam cum platycerotes Cerui (Ceruis quidem Oppianus adnumerat) Latinum nomen aliud non habeant, & cornua eorum (ut Plinius scribit) natura in palmas finxerit, digitosque emiserit ex ijs, Cerui palmati meritò appellari poterunt. Tragelaphus etiam quorundam de quo proximè retrò dictum est, cum summa cornua lata, & ueluti digitata habeat, & à Graecis (ut conijcio) παθίνης cognominetur, spatha autem arboris palmae pars quaedam est (unde & alijs quibusdam in latitudinem ex angusto diffusis nomen) Cerui palmati nomine dignus uidetur: sicuti & Tarandus siue Scythicus ceruus, de quo sensisse uidetur Caesar lib. 6. de bello Gallico, cum scribit: Est (in Hercynia sylua) bos cerui figura, cuius à media fronte inter aures unum cornu falsus est: sunt enim bina) existit, excelsius magisque directum his, quae nobis nota sunt cornibus. ab eius summo sicut palmae ramique latè diffunduntur. Prae caeteris tamen exhibita nobis à Caio cornua Cerui palmati per excellentiam dicendi esse uidentur: non enim superiore solum parte palmata sunt, ut Achainae & Platycerotis: sed ramis omnibus, nempe tribus, similiter: sicut & Tarandi ferè, cuius cornibus pau lò post exhibendis, qui haec contulerit, cognationem aliquam esse animaduertet. GERMAN. Ein gehuͤrn eins froͤmbden gewilds / welches contrafactur mir vß Engelland zuͤgeschickt ist: von der art der Hirtzen/ dem Renner aͤnlichsic. CAPREA, Capreolus & Dorcas, tria nomina animal unum denotant. quanquam non indocti quidam, inter quos etiam Scaliger omnis doctrinae exemplar, Capream à Capreolo distinguunt: ita ut hic sit qui Italicè etiamnum Capriolo dicitur, Gallicè Cheureul, Mfimngra Cheureul, cornibus ramosis: Caprea uerò, Capra syluestris alpina, quam Plinius pri uatim Rupicapram dixit. quod nomen Scaliger commune facit ad Capream suam & Ibicem, sed sine authore, Plinius certè Capreis cornua ramosa esse tradit, sed parua, nec decidua: (ego uerò non soli ceruo, ut Aristoteles tradit,) sed etiam caeteris quorum cornua sint ramosa, decidere puto omnibus.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
