Latin
50
Conrad Gessner, Icones animalium 50
Unproofread scanNot analysed yet
dem schlossz deß wolgebomen herren /herr Wilhelm Wernhers Graue zuͤ Zimbernsec. Platyceros, ut Plinius nominat: Oppiano Euryceros. Poterit &cum substantiuo sui generis Ceruus platyceros, uel Caprea aut Dorcas platyceros nominari. Dama recentiorum. nam de ueterum &Plinij Dama suprà diximus. Fortè etiam Ceruus palmatus lulij Capitolini: sed alios quoque palmatos Ceruos indicauimus suprâ. Gaza ex Aristotele Proca uertit Damam, platycerotem nimirum intelligens, non ueterum Damam. In Samothrace Caprae sunt ferae, quas Latinè Rotas appellant, Varro: Hermolaus legit quas Platycerotas appellant. sed Strepsicerotes potiùs Capris feris adnumerandae sunt, Platycerotes Ceruis. ¶Nos plura de Platycerote scripsimus, libro primo De animalibus pag. 335. &rursus in Appendice, pag. II. ¶Γρόκα ¶ρόκα Damam docti putant omnes. alij acutiores sibi uisi, malunt esse Platycerotem: quia hic sit Ceruo similior, &in insula Proconneso frequens, quae uocata sit etiam Elaphonnesus, Scaliger. GRAECIhodie Platogni uocant, Bellonius. ITALI Daino uel Danio. GALLI Dain uel Daim. GERMAN. Dam Daͤmlin Damhirtz.