# Icones animalium 50

Conrad Gessner, Icones animalium, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/50

dem schlossz deß wolgebomen herren / herr Wilhelm Wernhers Graue zuͤ Zimbernsec. Platyceros, ut Plinius nominat: Oppiano Euryceros. Poterit & cum substantiuo sui generis Ceruus platyceros, uel Caprea aut Dorcas platyceros nominari. Dama recentiorum. nam de ueterum & Plinij Dama suprà diximus. Fortè etiam Ceruus palmatus lulij Capitolini: sed alios quoque palmatos Ceruos indicauimus suprâ. Gaza ex Aristotele Proca uertit Damam, platycerotem nimirum intelligens, non ueterum Damam. In Samothrace Caprae sunt ferae, quas Latinè Rotas appellant, Varro: Hermolaus legit quas Platycerotas appellant. sed Strepsicerotes potiùs Capris feris adnumerandae sunt, Platycerotes Ceruis. ¶ Nos plura de Platycerote scripsimus, libro primo De animalibus pag. 335. & rursus in Appendice, pag. II. ¶ Γρόκα ¶ ρόκα Damam docti putant omnes. alij acutiores sibi uisi, malunt esse Platycerotem: quia hic sit Ceruo similior, & in insula Proconneso frequens, quae uocata sit etiam Elaphonnesus, Scaliger. GRAECIhodie Platogni uocant, Bellonius. ITALI Daino uel Danio. GALLI Dain uel Daim. GERMAN. Dam Daͤmlin Damhirtz.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
