Latin
52
Conrad Gessner, Icones animalium 52
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem omnino id animal, quod Ellenò Germani uocant, alij Elend uel Elch uel Elg/ quae duo postrema ad Alcis aut Alces uocabulum propius accedunt: Iulij Caesaris quidem descriptio ei non conuenit: sed neque ulli alteri animali crura sine iunctura habere: &nihil mirum est Caesarem ex auditu falsa quaedam scripsisse. APolonis &Mo schis Los uocatur, quasi Alx, literis transpositis. Nec aliud in Hercynia aut alijs ad Se ptentrionem syluis reperitur animal, quod Alce ueterum esse possit. Cornua in hoc genere (inquit Pausanias) mares habent, foeminae carent. quod indicio est, naturam ueluti ceruorum esse cornibus, solidam nimirum, "annis ea decidere. An uerò in supercilijs Elendi nostri cornua sint, nondum habeo quod affirmem. ea quidem huius animalis icon, quam à lo. Pontano: &altera quam à lo. Kentmano, doctissimis medicis accepi (utraque ad uiuum facta, &accuratius quàm quae hîc exhibetur,) in fronte huius animantis cornua collocant. Magnitudo etiam &species huic nostrae fauent. est enim Alce Pausaniae specie inter Ceruum &Camelum.