# Icones animalium 57.5-6

Conrad Gessner, Icones animalium, 57.5 to 57.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/57.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/57.5

An Hippelaphus Caij coelo uictuque mutato, etiam cornua mutauit? Videtur autem idem Tragelaphus ab alijs dictus, qui ab Aristotele Hippelaphus. Vide quae notauimus suprà in Tragelapho quorundam, cui cornua ceruina. ¶ Alces audio Rigae in Liuonia nutriri in domibus, & per uicos urbis cicures obambulare. TARANDVS ueteribus Graecis. Recentioribus Latinis, ut Alberto Magno Rangifer, alijs Raingus, uocabulis à Germanico aut Scythico detortis, ut fortè etiam Tarandi nomen: quoniam aliam eius originem aut significationem non uidemus. Idem animal Ceruum Scythicum appellauerim. De eodem etiam lulius Caesar fortè intellexit libro 6. belli Gallici his uerbis scribens: Est (in Hercynia sylua Germaniae) Bos Cerui figura: cuius à media fronte inter aures unum cornu existit, excelsius magisque directum his quae nobis nota sunt cornibus, ab eius summo sicut palmae ramique latè diffunduntur. eadem est foeminae marisque natura: eadem forma magnitudoque cornuum. Petrus Gillius hoc loco non rectè legit: Est Bison in Hercynia sylua, &c. Tarandi seu Rangiferi effigies uora.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
